라틴어 문장 검색

illic exuvias omnes cumulate parentum:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:141)
illa autem secura tori taedasque parari nescia divinae fruitur sermone parentis maternosque bibit mores exemplaque discit prisca pudicitiae Latios nec volvere libros desinit aut Graios, ipsa genetrice magistra, Maeonius quaecumque senex aut Thracius Orpheus aut Mytilenaeo modulatur pectine Sappho (sic Triviam Latona monet;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:148)
iam te venerabitur Hister;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:175)
"Dive parens, seu te complectitur axis Olympi, seu premis Elysias animarum praemia valles, en promissa tibi Stilicho iam vota peregit;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:191)
"Ignosce parenti, Romule, quod serus temeratis fascibus ultor advenio:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:89)
surge, precor, veneranda parens, et certa secundis fide deis, humilemque metum depone senectae.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:14)
Sublimis in Arcton prominet Hercyniae confinis Raetia silvae, quae se Danuvii iactat Rhenique parentem utraque Romuleo praetendens flumina regno:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:120)
referunt si vera parentes, hanc urbem insano nullus qui Marte petivit laetatus violasse redit;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:188)
non ita di Getici faxint manesque parentum, ut mea converso relegam vestigia cursu.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:198)
Adspice sudantes venerando pondere fratres, divino meritos semper honore coli, iusta quibus rapidae cessit reverentia flammae et mirata vagas reppulit Aetna faces.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam1)
alter in alterius redditur ore parens, et nova germanis paribus discrimina praebens divisit vultus cum pietate faber.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam13)
illic, ut perhibent, patriam de more reponit congeriem vultumque dei veneratus erilem iam flammae commendat onus, iam destinat aris semina reliquiasque sui:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix41)
inde Caledoniis, Australibus inde parentum cingeris exuviis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae20)
quales Latonia virgo et solo Iove nata soror cum forte revisunt aequorei sortem patrui (spumantia cedunt aequora castarum gressus venerata dearum;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae65)
tales sceptriferi visurae tecta parentis limen Honoriades penetrant regale sorores.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae67)

SEARCH

MENU NAVIGATION