라틴어 문장 검색

si tam parvum atque rapidum est momentum temporis, in quo homo nascens fatum accipit, ut in eodem illo puncto sub eodem circulo caeli plures simul ad eandem competentiam nasci non queant, et si gemini quoque non eadem vitae sorte sunt, quoniam non eodem temporis puncto editi sunt peto, inquit, respondeant, cursum illum temporis transvolantis, qui vix cogitatione animi conprehendi potest, quonam pacto aut consulto adsequi queant aut ipsi perspicere et reprehendere, cum in tam praecipiti dierum noctiumque vertigine minima momenta ingentes facere dicant mutationes?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 27:2)
Gellium dixit, ita esse a maioribus traditum observatumque ait, ut si quod inter duos actum est neque tabulis neque testibus planum fieri , tum apud iudicem qui de ea re cognosceret, uter ex his vir melior esset quaereretur et, si pares essent seu boni pariter seu mali, tum illi unde petitur crederetur ac secundum eum iudicaretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 22:2)
Simul, inquit, forma, factis, eloquentia, dignitate, acrimonia, confidentia pariter praecellebat, ut facile intellegeretur magnum viaticum ex se atque in se ad rempublicam evertendam habere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 14:1)
Poterit sane, inquit, ita dicere, sed neque amicitia liberalitati neque liberalitas amicitiae praebere argumentum potest, cum de utraque pariter quaeratur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 9:1)
namque in altero ν geminum, in altero σ esse tralatum dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 10:4)
Nam cui membrum ab alio ruptum est, si ipsi itidem rumpere per talionem velit, quaero, an efficere possit rumpendi pariter membri aequilibrium?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 16:2)
Quos sicinistas vulgus dicit, qui rectius locuti sunt,sicinnistas littera n gemina dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, III 2:1)
Etenim inveniuntur in globo intellectuali, quemadmodum in terrestri, et culta pariter et deserta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 12:2)
Itaque intentiones geminae illae, humanae scilicet Scientiae et Potentiae, vere in idem coincidunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:9)
ejus potentia pariter imperfecta est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:4)
Itaque in utraque antistrophe, instantiae tales sunt semper geminae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:4)
Quidam enim valde negligenter confundunt hunc motum cum gemino illo motu antitypiae et nexus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:16)
sed cum super aliis foliis pariter cadant, contineri scilicet et durare in foliis quercus, quia sunt bene unita, nec spongiosa, ut plurima ex aliis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:23)
Attamen istae quaterniones geminae, sive magnae rerum tribus (utraque intra ordines suos), copia materiae atque densitate immensum differunt, sed schematismo valde conveniunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:16)
Pariter et alii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION