라틴어 문장 검색

Nisi forte magis erit parricida, si qui consularem patrem quam si qui humilem necarit, aut eo mors atrocior erit P. Clodi quod is in monumentis maiorum suorum sit interfectus - hoc enim ab istis saepe dicitur - proinde quasi Appius ille Caecus viam munierit, non qua populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 1:4)
quae cruentata antea caede honesti atque innocentis viri silebatur, eadem nunc crebro usurpatur, postea quam latronis et parricidae sanguine imbuta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 2:2)
non fuisse credo fas clarissimorum virorum formas illi taeterrimo parricidae aliquid decoris adferre, neque ullo in loco potius mortem eius lacerari quam in quo esset vita damnata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장2)
quantis illa clamoribus adulescentuli diximus de supplicio parricidarum, quae nequaquam satis defervisse post aliquanto sentire coepimus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 3:1)
nominibus veterum gloriantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 3:3)
ut enim est quisque maxime boni particeps, ita est laudabilis maxime, neque est ullum bonum, de quo non is, qui id habeat, honeste possit gloriari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 3장 3:1)
an quisquam in potiendis voluptatibus gloriando se et praedicatione ecfert?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 3장 3:4)
patrem vita privare si per se scelus est, Saguntini, qui parentes suos liberos emori quam servos vivere maluerunt, parricidae fuerunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 2:3)
at te id fecisse etiam gloriari soles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 2장 3:3)
revivescat M'. Curius aut eorum aliquis, quorum in villa ac domo nihil splendidum, nihil ornatum fuit praeter ipsos, et videat aliquem summis populi beneficiis usum barbatulos mullos exceptantem de piscina et pertractantem et murenarum copia gloriantem, nonne hunc hominem ita servum iudicet, ut ne in familia quidem dignum maiore aliquo negotio putet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 3:7)
non pudet philosophum in eo gloriari, quod haec non timeat et quod falsa esse cognoverit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 47:6)
e quibus unus, cum Perses hostis in conloquio dixisset glorians:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 100:7)
sed re succumbere non oportebat verbis gloriantem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 30:4)
misericordia est aegritudo ex miseria alterius iniuria laborantis (nemo enim parricidae aut proditoris supplicio misericordia commovetur);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 18:1)
sed hoc isne dicit, qui, cum dolorem non modo maxumum malum, sed solum malum etiam dixerit, toto corpore opprimi possit doloribus acerrumis tum, cum maxime contra fortunam glorietur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 26:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION