라틴어 문장 검색

nuntium apporto tibi, Cuius maxime te fieri participem cupis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 121)
versibus inpariter iunctis querimonia primum, post etiam inclusa est voti sententia compos;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:2)
nam et quaedam participia an verba an appellationes sint, dubitari potest, quia aliud alio loco valent, ut lectum et sapiens et quaedam verba appellationibus similia, ut fraudator, nutritor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 145:4)
nam crudum quidem aut saturum aut aut modo vomitu, quae cavenda quidam monent, declamare neminem, qui sit mentis compos, puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 174:3)
et etiam cum sceleris compos fuit, , paenitentia, poenarum omnium exspectatione torquetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 13:3)
Erant praeterea complures paulo occultius consili huiusce participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam inopia aut alia necessitudo.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 17장9)
Praeterea esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauretania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consili sui participes;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장3)
Hucine, Micipsa pater, beneficia tua euasere, ut, quem tu parem cum liberis tuis regnique participem fecisti, is potissimum stirpis tuae extinctor sit?
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장15)
Postea vero quam participem negoti Scaurum accepit, in maximam spem adductus recuperandae pacis statuit cum iis de omnibus pactionibus praesens agere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장4)
Erat ei Numida quidam negotiorum curator, fidus acceptusque et omnium consiliorum nisi novissimi particeps.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장2)
atque opera petiti discruciant, et ceteros malorum suorum compotes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 3:3)
Itaque otium optabat, in huius spe et cogitatione labores eius residebant, hoc votum erat eius, qui voti compotes facere poterat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 22:9)
Contionatus est tamen et egit dis gratias, quod compos voti factus esset ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 74:4)
Nam sive Graeco poetae credimus 'aliquando et insanire iucundum est,' sive Platoni 'frustra poeticas fores compos sui pepulit,' sive Aristoteli' nullum magnum ingenium sine mixtura dementiae fuit ' :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 154:1)
particeps regno veni;
(세네카, Hercules Furens 5:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION