라틴어 문장 검색

nam et plus illos ponere quam narratio desiderasset et minus quam probatio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Exul raptae pater.42)
cui non rhetorica partitio, non oratoriae minae,3 non grammaticales figurae congruentem decorem disciplinamque suppeditaverunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 1:3)
Et tamen quasi partem iam probationis intulimus, cum per quae probari possint aspersimus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 7:3)
Quid hac probatione fidelius?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 6:3)
Satis quidem mihi videor probasse de falsa et vera divinitate, cum demonstravi quemadmodum probatio consistat, non modo disputationibus, nec argumentationibus, sed ipsorum etiam testimoniis quos deos creditis, ut nihil iam ad hanc causam sit retractandum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 1:1)
Qui nos revincere audebit, non arte verborum, sed eadem forma qua probationem constituimus, de veritate?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 1:3)
Et si non onus iam voluminis temperarem, excurrerem in hanc quoque probationem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 1:2)
probatio est enim innocentiae nostrae iniquitas vestra.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 12:2)
Habuit alterum fratrem uocabulo Ultanum, qui de monasterii probatione diuturna ad heremiticam peruenerat uitam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:6)
ita destituta eorum spe, qui fratre accusato partitionem regni petiturum crediderant, curia excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 220:1)
Nec tamen est admirandum, si propter ignotitiam artis virtutes obscurantur, sed maxime indignandum, cum etiam saepe eblandiatur gratia conviviorum a veris iudiciis falsam probationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말10)
Itaque, imperator, in primo volumine tibi de arte et quas habeat ea virtutes quibusque disciplinis oporteat esse auctum architectum, exposui et subieci causas, quid ita earum oporteat eum esse peritum, rationesque summae architecturae partitione distribui finitionibusque terminavi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말13)
Mathematici vero contra disputantes ea re perfectum dixerunt esse numerum qui sex dicitur, quod is numerus habet partitiones eorum rationibus sex numero convenientes sic:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장22)
Omnes aedium sacrarum ratiocinationes, uti mihi traditae sunt, exposui ordinesque et symmetrias earum partitionibus distinxi, et quarum dispares sunt figurae et quibus discriminibus inter se sunt disparatae, quoad potui significare scriptis, exposui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장23)
itaque omnium operum probationes tripertito considerantur, id est fabrili subtilitate et magnificentia et dispositione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION