라틴어 문장 검색

Nam, postquam obiit ille, increbruit passim et invaluit consuetudo binas vel singulas clepsydras, interdum etiam dimidias et dandi et petendi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 5:2)
Quibus peractis morem sibi discedendi fuisse rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen et innoxium;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 7:2)
Certe satis constat prope iam desolata templa coepisse celebrari, et sacra sollemnia diu intermissa repeti passimque venire victimarum, cuius adhuc rarissimus emptor inveniebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 10:1)
dum licet, et loris passim potes ire solutis, elige cui dicas 'tu mihi sola places.'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:29)
in medio passimque coit pecus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 85:1)
plebs venit ac virides passim disiecta per herbas potat, et accumbit cum pare quisque sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권346)
His quoque non passim mundi fabricator habendum aera permisit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 10:4)
Sparsa quoque in vario passim miracula caelo vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:1)
Id se sollerti furtim, dum traditur, astu supposita cepisse manu perque abdita longe deviaque et silvis horrentia saxa fragosis Gorgoneas tetigisse domos, passimque per agros perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque in silicem ex ipsis visa conversa Medusa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 76:3)
Passim positoque pudore fontibus et fluviis puteisque capacibus haerent, nec sitis est exstincta prius quam vita bibendo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:10)
Hunc circa passim varias imitantia formas somnia vana iacent totidem, quot messis aristas, silva gerit frondes, eiectas litus harenas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:13)
veniunt, leve vulgus, euntque mixtaque cum veris passim commenta vagantur milia rumorum confusaque verba volutant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 7:7)
Nec iaculo gravis est, sed adunca dextera falce, qua modo luxuriem premit et spatiantia passim bracchia compescit, fisso modo cortice lignum inserit et sucos alieno praestat alumno;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 74:5)
nec passim toto vagus errat in orbe:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:11)
iuvat ire per alta astra, iuvat terris et inerti sede relicta nube vehi validique umeris insistere Atlantis palantesque homines passim ac rationis egentes despectare procul trepidosque obitumque timentes sic exhortari seriemque evolvere fati:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION