라틴어 문장 검색

iam cum se renovat decursis mensibus annus natalemque diem passio festa refert, quanta putas studiis certantibus agmina cogi, quaeve celebrando vota coire Deo?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.51)
"si luteum facili charismate pectus expiasti, vise libens tenebris ergastula caeca dissipatis, eripe corporeo de carcere vinculisque mundi hanc animam, liceat fuso tibi sanguine inmolari, ne qua ferum reprimat dementia iudicem, tyranni neu sciat invidia mitescere, gloriam negare."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.22)
tu nos corporei latebrosa pericula operti luctantisque animae voluisti agnoscere casus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1254)
Quin et supremo cum lumine vita reliquit, non tamen omne malum miseris nec funditus omnes corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est multa diu concreta modis inolescere miris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 28:5)
dein quod certum scio maximum esse remedium interioris hominis, si in hac area mundi variis passionum flagellis trituretur exterior.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 5:3)
Nam et si qui modeste et probe spectaculis fruitur pro dignitatis vel aetatis vel etiam naturae suae condicione, non tamen immobilis animi est et sine tacita spiritus passione.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:6)
Passio sancti Albani et sociorum eius, qui eodem tempore pro Domino sanguinem fuderunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII.1)
id est, redemtionem generis humani per passionem, resurrectionem, ascensionem in caelos mediatoris Dei et hominum hominis Iesu Christi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 2:2)
ita ut XIIIa luna ad uesperam saepius pascha incipiatis, cuius neque lex ullam fecit mentionem, neque auctor ac dator euangelii Dominus in ea, sed in XIIIIa uel uetus pascha manducauit ad uesperam, uel noui testamenti sacramenta in commemorationem suae passionis ecclesiae celebranda tradidit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 4:13)
Uerum pondus corporeae infirmitatis, ne episcopus fieri posset, obstitit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:6)
Canebat autem de creatione mundi, et origine humani generis, et tota genesis historia, de egressu Israel ex Aegypto, et ingressu in terram repromissionis, de aliis plurimis sacrae scripturae historiis, de incarnatione dominica, passione, resurrectione, et ascensione in caelum, de Spiritus Sancti aduentu, et apostolorum doctrina.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 2:6)
Nam propinquante hora sui decessus, XIIII diebus praeueniente corporea infirmitate pressus est, adeo tamen moderate, ut et loqui toto eo tempore posset, et ingredi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 2:12)
Inuenta namque eorum corpora iuxta honorem martyribus condignum recondita sunt, et dies passionis uel inuentionis eorum congrua illis in locis ueneratione celebratus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 2:12)
Quae in eodem libro de loco dominicae natiuitatis, passionis, et resurrectionis commemorauerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI.1)
Scripsit item hoc modo de loco passionis ac resurrectionis illius:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION