라틴어 문장 검색

laxantur coetus resolutaque murmure laeto agmina discedunt, quales iam nocte propinqua e pastu referuntur aves, vel in antra reverti melle novo gravidas mitis videt Hybla catervas, nec mora, iam dextras Ithacesia carbasus auras poscit, et in remis hilaris sedere iuventus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권233)
"saepe ipse gradu me praepete Chiron, dum velox aetas, campis admissus agebat omnibus, exhaustumque vago per gramina passu laudabat gaudens atque in sua terga levabat."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권49)
"memini, rapidissimus ibat imbribus adsiduis pastus nivibusque solutis Sperchios vivasque trabes et saxa ferebat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권57)
"quin etiam sucos atque auxiliantia morbis gramina, quo nimius staret medicamine sanguis, quid faciat somnos, quid hiantia vulnera claudat, quae ferro cohibenda lues, quae cederet herbis, edocuit monitusque sacrae sub pectore fixit iustitiae, qua Peliacis dare iura verenda gentibus atque suos solitus pacare biformes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권64)
"iungam ipse manus atque omne benignum virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici59)
quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi, quodque Arabes Phariique Palaestinique liquores arsuram lavere comam?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus71)
sic et in anguiferae ludentem gramine Lernae rescissum squamis avidus bibit ignis Ophelten.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus80)
"Assyrio cineres adolentur amomo et tenues Arabum respirant gramine plumae Sicaniisque crocis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem14)
odoriferos exhausit flamma Sabaeos et Cilicum messes, Phariaeque exempta volucri cinnama et Assyrio manantes gramine sucos et domini fletus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati44)
quis fonte Iuturnae relictis uberibus neget esse pastum?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum11)
At tu seu membris emissus in ardua tendens fulgentesque plagas rerumque elementa recenses, quis deus, unde ignes, quae ducat semita solem, quae minuat Phoeben quaeque integrare latentem causa queat, notique modos extendis Arati, seu tu Lethaei secreto in gramine campi concilia heroum iuxta manesque beatos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum12)
quid Achaea mereri praemia nunc ramis Phoebi nunc gramine Lernae nunc Athamantea protectum tempora pinu, cum totiens lassata tamen nusquam avia frondes abstulit aut alium tetigit Victoria crinem?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum51)
horrent vicina iuvenci gramina, damnatis avidum pecus abstinet herbis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권209)
pars meritos vertunt ad molle iugales gramen et erecto currum temone supinant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권159)
agrestum si quis per gramen hianti:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권41)

SEARCH

MENU NAVIGATION