라틴어 문장 검색

Nec aliud magis tempus pestilentiae patet, cuiuscumque ea generis est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장27)
Omnis etiam suppuratio, quae nondum oculis patet, sic deprehendi potest:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장100)
Omnis etiam dolor minus medicinae patet, qui sursum procedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장131)
Aenea altera parte patet, altera clausa est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장2)
ibi et deliberationi et mutationi remediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius vitio pereat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장16)
discernendae tamen singulae sunt, sicut rationem habent dissimilem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 13장2)
a superiore parte non solum intestina, sed iecur quoque lienemque discernit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장21)
At si parum causa discernitur, perfundere caput, primum calida aqua, sicut supra (Section:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장35)
Quo levato, si in destillatione crassa facta pituita est, vel in gravedine nares magis patent, balineo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida fovendum os caputque;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장20)
Post id fomentum si late plaga non patet, inponi protinus emplastrum debet, maximeque si grande vulnus est, tetrapharmacum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장241)
deinde aliis aliisque signis discernitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장296)
Ipsi vero hi et specie quidem discerni possunt ab utilibus et cocturae genere idonei fieri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장105)
Discernere autem cacoethes, quod curationem recipiti, a carcinomate, quod non recipit, nemo scite potest sed tempore et experimento.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장55)
phyma etiam latius patere consuevit, sed inflammatio dolorque sub eo minores sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장168)
quod extracto specillo patet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장236)

SEARCH

MENU NAVIGATION