라틴어 문장 검색

non dico quales sitis in sacrificando, cum enecta et tabidosa et scabiosa quaeque mactatis, cum de opimis et integris supervacua quaeque truncatis, capitula et ungulas, quae domi quoque pueris vel canibus destinassetis, cum de decima Herculis nec tertiam partem in aram eius inponitis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 1:2)
iam ego hanc mactatam victimam, si modo sancti quicquam in terris esse di volunt, legatorum manibus dabo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 205:1)
longe plurimos captivos ex Etruscis ante currum duxit, quibus sub hasta venumdatis tantum aeris redactum est ut, pretio pro auro matronis persoluto, ex eo quod supererat tres paterae aureae factae sint, quas cum titulo nominis Camilli ante Capitolium incensum in Iovis cella constat ante pedes Iunonis positas fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 38:1)
eos se Orco mactare Iunius dictitans cum intulisset signa turbavit ordines et haud dubie impulit aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 568:2)
et ab aedilibus plebeiis L. Aelio Paeto et C. Fulvio Curvo ex multaticia item pecunia, quam exegerunt pecuariis damnatis, ludi facti pateraeque aureae ad Cereris positae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 320:1)
iam ego mecum hostium legiones mactandas Telluri ac dis Manibus dabo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 400:2)
eaque ut rata scirent fore, agnum laeva manu dextra silicem retinens, si falleret, Iovem ceterosque precatus deos, ita se mactarent quem ad modum ipse agnum mactasset, secundum precationem caput pecudis saxo elisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 478:1)
ab iis quadraginta paterae aureae magni ponderis in curiam inlatae atque ita verba facta ut dicerent scire sese populi Romani aerarium bello exhauriri, et cum iuxta pro urbibus agrisque sociorum ac pro capite atque arce Italiae,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 392:2)
patera quae ponderis minimi fuit accepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 397:2)
legati a Paesto pateras aureas Romam attulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 439:2)
paterae aureae fuerunt ducentae septuaginta sex, librales ferme omnes pondo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 664:2)
dona tulere togam et tunicam purpuream, sellam eburneam, pateram ex quinque pondo auri factam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 48:1)
iis quoque quae darentur portata, togae praetextae et terna pondo paterae aureae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 49:2)
sicut ab dis immortalibus pars utraque hostiis mactandis pacem petisset, ita ab eo utrimque pariter amicitiam petitam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 172:1)
Ibi Masinissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona, aurea patera, sella curuli et scipione eburneo, toga picta et palmata tunica donat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 204:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION