라틴어 문장 검색

Nullus argento color est avaris abdito terris, inimice lamnae Crispe Sallusti, nisi temperato splendeat usu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 21)
quid quod usque proximos revellis agri terminos et ultra limites clientium salis avarus?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 186)
Angustam amice pauperiem pati robustus acri militia puer condiscat et Parthos ferocis vexet eques metuendus hasta vitamque sub divo et trepidis agat in rebus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 21)
inportuna tamen pauperies abest nec, si plura velim, tu dare deneges.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 1612)
quid tristes querimoniae, si non supplicio culpa reciditur, quid leges sine moribus vanae proficiunt, si neque fervidis pars inclusa caloribus mundi nec Boreae finitimum latus durataeque solo nives mercatorem abigunt, horrida callidi vincunt aequora navitae, magnum pauperies opprobrium iubet quidvis et facere et pati virtutisque viam deserit arduae?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 248)
si celeres quatit pennas, resigno quae dedit et mea virtute me involvo probamque pauperiem sine dote quaero.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2916)
non est meum, si mugiat Africis malus procellis, ad miseras preces decurrere et votis pacisci ne Cypriae Tyriaeque merces addant avaro divitias mari:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2917)
est animus tibi rerumque prudens et secundis temporibus dubiisque rectus, vindex avarae fraudis et abstinens ducentis ad se cuncta pecuniae, consulque non unius anni, sed quotiens bonus atque fidus iudex honestum praetulit utili, reiecit alto dona nocentium voltu, per obstantis catervas explicuit sua victor arma.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 912)
rectius occupat nomen beati qui deorum muneribus sapienter uti duramque callet pauperiem pati peiusque leto flagitium timet, non ille pro caris amicis aut patria timidus perire.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 914)
terret ambustus Phaethon avaras spes et exemplum grave praebet ales Pegasus terrenum equitem gravatus Bellerophontem, semper ut te digna sequare et ultra quam licet sperare nefas putando disparem vites.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 117)
Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo Musa loqui, praeter laudem nullius avaris.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 10:6)
impiger extremos curris mercator ad Indos, per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 122)
sunt qui frustis et pomis viduas venentur avaras excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 144)
nocet empta dolore voluptas, semper avarus eget;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 232)
sic qui pauperiem veritus potiore metallis libertate caret, dominum vehet improbus atque serviet aeternum, quia parvo nesciet uti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1019)

SEARCH

MENU NAVIGATION