라틴어 문장 검색

neque enim cantare sub antro Pierio thyrsumque potest contingere maesta paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque corpus eget:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII18)
"improbus es cum poscis, ait."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX25)
prima est haec ultio, quod se iudice nemo nocens absolvitur, improba quamvis gratia fallaci praetoris vicerit urna.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII2)
"Cum dicis iuveni stultum qui donet amico, qui paupertatem levet attollatque propinqui, et spoliare doces et circumscribere et omni crimine divitias adquirere;"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV84)
convallem ruris aviti improbus aut campum mihi si vicinus ademit et sacrum effodit medio de limite saxum, quod mea cum patulo coluit puis annua libo, debitor aut sumptos pergit non reddere nummos vana supervacui dicens chirographa ligni, expectandus erit qui lites inchoet annus totius populi, sed tunc quoque mille ferenda taedia, mille morae;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI13)
Pastorum casas ignis ille, et flamma paupertatem Romuli abscondit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 18:3)
servitium contra paupertas divitiaeque, libertas bellum concordia cetera quorum adventu manet incolumis natura abituque, haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:16)
'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit, qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 27:2)
improba navigii ratio tum caeca iacebat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 34:6)
Praeterea iam pastor et armentarius omnis et robustus item curvi moderator aratri languebat, penitusque casa contrusa iacebant corpora paupertate et morbo dedita morti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:1)
multaque [res] subita et paupertas horrida suasit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:11)
Multi alii adventant, paupertas quorum obscurat nomina
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 61:3)
ut si alium de paupertate pauper inrideat, si obscure natum natus obscure.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 19:2)
foecunda virorum Paupertas fugitur, totoque accersitur orbe, Quo gens quaeque perit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:7)
Ex hoc te iam, improbe, regno Ille tuus saltem doceat discedere Sulla.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION