라틴어 문장 검색

Hanc omni virtute instans, oppugnat repentino assultu, expugnatam flamma et igne humi cogit procumbere, viginti ex militibus, quos in ea reperit, ejus jussu [0520B] excaecatis in retributionem et vindictam superbiae et injuriarum quas Pancratius sibi Christique pauperibus inferre praesumpsit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 28:5)
Illic plurimos acervos lapidum repererunt, inter quos infinita manus debilis et pauperis vulgi dum fessa quiesceret et accubaret, a serpentibus, quos vocant Tarenta, quidam percussi, interierunt tumore, et prae intolerabili siti inaudita inflatione membris [0534B] eorum turgentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:2)
Qui nihil de rebus fratris ejus se habere testati sunt, sed eas in eleemosynas pauperum et solvendis debitis esse dispersas;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 75:2)
Deinde [0605B] crastina luce affulgente, rex in gloria magna Hierosolymam ascendit, ubi de omnibus spoliis et praeda inimicorum decimas hospitali Christique pauperibus erogavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:8)
Comes vero tristis et dolens, et praecipue Christiani exercitus contritione anxius, viam, sicut devoverat, sub paupere et vili tegmine, patienter omnia adversa accipiens, perfecit, et in diversis angustiis tandem Antiochiam pervenit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 64:6)
Paucis deinde transactis diebus, audiens Tankradus, Antiochiae princeps, tam egregium principem illic spoliis et omnibus rebus amissis, pauperem vitam ducere et nimis humiliatum, misertus est conchristiani fratris et principis:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 80:2)
Quare thesauros, quos habuit in vasis aureis et argenteis multisque millibus byzantiorum, pauperibus jussit partim erogari pro peccatis suis et animae suae salute;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 46:2)
vinum, frumentum, oleum et hordeum, quod habehat in Jerusalem et aliis in locis plurimis, item pauperibus [0708D] et orphanis et viduis sine dilatione jussit distribui, vitae suae nimium incertus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 46:3)
in paupere grata est,in mediocri lecta, in locuple honesta.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 38:7)
Et alibi dicitur per sapientem, "Qui obturataurem suam ad clamorem pauperis, ipse clamabit, et non exaudietur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 48:6)
Etalibi, "Qui dat pauperi non indigebit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 48:7)
Ut ait propheta, "Beatus qui intelligit superegenum et pauperem:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 49:10)
Quisquis es, in mensa primum de paupere pensa;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 50:1)
Nam dum pascis amice Deum pauperis in specie, nam latet ipse Deus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 50:2)
De substantia tua fac helemosinam, et noli avertere faciem tuam abullo paupere:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION