라틴어 문장 검색

Evarix, rex Gothorum, quod limitem regni sui rupto dissolutoque foedere antiquo vel tutatur armorum iure vel pro- movet, nec nobis peccatoribus hic accusare nec vobis sanctis hic discutere permissum est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 4:1)
quod sic quoque arroganter fieret indecenterque, si negotii praecepti pondus aggrederer, novus clericus peccator antiquus, scientia levi gravi conscientia, videlicet ut, si scriptum quocumque misissem, persona mea nec tunc abesset risui iudicantum, cum defuisset obtutui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 3:2)
Bonus iudex damnat improbanda, non odit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, B15)
Oditur itaque in hominibus innocuis etiam nomen innocuum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 5:5)
At enim secta oditur in nomine utique sui auctoris.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 6:1)
"qui non abiit in concilium impiorum et in via peccatorum non stetit nec in cathedra pestium sedit."
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:10)
Minus impii ethnici, minus peccatores, minus hostes Christi quam tunc Iudaei?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:2)
"infelix qui in quodcumque concilium impiorum abierit et in quacumque via peccatorum steterit et in quacumque cathedra pestium sederit."
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:8)
nam sicut bona eius peccatoris suscepistis, ita et de poenis eius participes esse debetis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 2:12)
Ut econtra alter ad mortem ueniens oblatum sibi a daemonibus codicem suorum uiderit peccatorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII.1)
Benedicite Dominum iustitiae et exaltate regem saeculorum. Ego in terra captivitatis meae confiteor illi et ostendo virtutem et maiestatem eius genti peccatorum. Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram illo. Quis scit, si velit vos et faciat vobis misericordiam?
(불가타 성경, 토빗기, 13장6)
Christus uenit humiles erigere, peccatores iustificare, ille e contra humiles eiciet, peccatores magnificabit, impios exaltabit semper que uicia, que sunt contraria uirtutibus, docebit, legem euangelicam dissipabit, demonum culturam in mundo reuocabit, gloriam propriam queret et omnipotentem Deum se nominabit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION