라틴어 문장 검색

"nonne pater daemon, vos increpo, peccatores, concubitu carnis semen sitientis iniquum vos genuit?"
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1155)
solebam id, quod fieri et argumentis dixi, tota facere materia, ut propositis extra quae nihil esset omnibus, deinde ceteris remotis, solum id superesset quod credi volebam, ut praevaricationum criminibus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 37:3)
absolvatur reus, aut innocentia ipsius fit aut interveniente aliqua potestate aut vi aut corrupto iudicio aut difficultate probationis aut praevaricatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 38:1)
quid superest, nisi ut praevaricatio fuerit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 38:3)
si hoc ante dixisses potuisti praeuaricationem pacisci;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 20:11)
chirographon illum, quo pervasus homo est, haec compensatio rupit, expers peccati pro peccatoribus amplum fis pretium veteremque novus vice faenoris Adam, dum moreris, de morte rapis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum14)
exi a me, quia homo peccator sum, domine, sed si iste timor non temperetur affectu, vereor, ne Gerasenorum destituar exemplo et discedas a finibus meis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:2)
tamquam non principalitas sit censenda beneficii, quod a me peccatore digressis sanctae communionis portio patet, testis horum est Vindicius noster, qui segnius domum pro munificentiae vestrae fasce remeavit, quoquo loco est, constanter affirmans, cum sitis opinione magni, gradu maximi, non tamen esse vos amplius dignitate quam dignatione laudandos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 1:2)
Evarix, rex Gothorum, quod limitem regni sui rupto dissolutoque foedere antiquo vel tutatur armorum iure vel pro- movet, nec nobis peccatoribus hic accusare nec vobis sanctis hic discutere permissum est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 4:1)
quod sic quoque arroganter fieret indecenterque, si negotii praecepti pondus aggrederer, novus clericus peccator antiquus, scientia levi gravi conscientia, videlicet ut, si scriptum quocumque misissem, persona mea nec tunc abesset risui iudicantum, cum defuisset obtutui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 3:2)
"qui non abiit in concilium impiorum et in via peccatorum non stetit nec in cathedra pestium sedit."
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:10)
Minus impii ethnici, minus peccatores, minus hostes Christi quam tunc Iudaei?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:2)
"infelix qui in quodcumque concilium impiorum abierit et in quacumque via peccatorum steterit et in quacumque cathedra pestium sederit."
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:8)
Praedicatio deinde ad plebem de praeuaricationis emendatione conuertitur, omniumque sententia prauitatis auctores, qui erant expulsi insula, sacerdotibus adducuntur ad mediterranea deferendi, ut et regio absolutione, et illi emendatione fruerentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI. 1:8)
Nam ceteri homines cum peccato originali nascentes testimonium praeuaricationis Adae, etiam sine actuali peccato existentes, portare noscuntur, secundum prophetam dicentem:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX. 1:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION