라틴어 문장 검색

Si peccaverit vir in virum, arbiter ei potest esse Deus; si autem in Dominum peccaverit vir, quis intercedet pro eo? ". Et non audierunt vocem patris sui, quia voluit Dominus occidere eos.
사람이 사람에게 죄를 지으면 하느님께서 중재하여 주시지만, 사람이 주님께 죄를 지으면 누가 그를 위해 빌어 주겠느냐?” 그러나 그들은 아버지의 말을 들으려 하지 않았다. 주님께서 그들을 죽이실 뜻을 품으셨기 때문이다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 2장25)
in peccatis suis, quae peccaverat faciens malum coram Domino et ambulans in via Ieroboam et in peccato eius, quo fecit peccare Israel.
이것은 그가 주님의 눈에 거슬리는 악한 짓을 저지르고 예로보암의 길을 걸었으며, 예로보암이 이스라엘을 죄짓게 한 그 죄를 따라 걸었기 때문이다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 16장19)
Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi; tunc innocens eris a maledictione mea".
그러니 네가 내 친족에게 가기만 하면 너는 나에게 한 서약에서 풀려난다. 그들이 여자를 내주지 않아도 너는 나에게 한 서약에서 풀려난다.’ (불가타 성경, 창세기, 24장41)
Omnem causam, quae venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis, ubicumque quaestio est de homicidio, de lege, de mandato, de praeceptis et de iustificationibus, commonete eos, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros; sic ergo agetis et non peccabitis.
어느 성읍에서든지, 살인이나 율법이나 계명이나 규정이나 법규와 관련된 송사가 형제들에게서 올라오면, 그들에게 경고하여 주님께 잘못을 저지르지 않게 하시오. 그러지 않으면 그분의 진노가 그대들과 형제들에게 내릴 것이오. 그렇게 경고해야 그대들은 잘못을 저지르지 않게 될 것이오. (불가타 성경, 역대기 하권, 19장10)
Omnes, cum occulte peccant, peccant ocius.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 483)
et si nupserit virgo, non peccabit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:10)
qui cum iudicare deberet, ore se proprio condemnavit, divina hodie misericordia innocentem patenter, sicut olim Susannam a falsis accusatoribus, liberante."
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 1:8)
ipsamque postmodum donationem nostram, assensu atque interventu episcopi terre, papa Innocentius secundus ipsis et earum sequacibus per privilegium in perpetuum coroboravit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 4:5)
Cum enim proximum tanquam nos ipsos amare jubeamur, nequaquam peccamus nos amando ;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:24)
et nemo peccat cognoscendo peccatum, sed committendo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:11)
Cum enim proximum tanquam nos ipsos amare jubeamur, nequaquam peccamus nos amando;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:6)
Nemo itaque Deum impotentem in aliquo dicere praesumat si non possit peccare sicut nos possumus, quia nec in nobis ipsis hoc potentiae tribuendum est, sed infirmitati.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:8)
Quibus quidem respondeo non ideo nos potentiores vel meliores aestimari debere, quia quaedam facere possumus quae ille facere non potest, ut comedere, vel ambulare, vel denique peccare;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:1)
Sed hac profecto eorum ratione, et quasi sub quadam voluntatis ejus conditione eum etiam posse peccare, vel aliquid inhoneste agere, dicere possemus, cum sit certum nihil etiam ei in hoc resistere posse, si et id facere vellet quod non oporteret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:10)
Veluti cum aliqui falsi testes, qui tamen a judice refelli non possunt, contra innocentem aliquem surgunt, et secundum leges eum reum convincunt qui reus non est, et credi faciunt culpam quae non est. Unde accidit ut, sicut dictum est, judex debeat eum punire, qui tamen non debet puniri a judice, et hoc agere justum sit judici:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION