라틴어 문장 검색

cum sedeat Phariae sistris operata iuvencae, quoque sui comites ire vetantur, eat, cum fuget a templis oculos Bona Diva virorum, praeterquam siquos illa venire iubet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 133:1)
nam prius incipient turris vitare columbae, antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas, quam male se praestet veteri Graecinus amico, non ita sunt fatis omnia versa meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 626)
vellera dura ferunt pecudes, et Palladis uti arte Tomitanae non didicere nurus, femina pro lana Cerealia munera frangit, suppositoque gravem vertice portat aquam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 87)
pars, quia non veniant pecudes, sed agantur, ab actu nomen Agonalem credit habere diem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권187)
tollit humo munus caesa prius ille iuvenca, quae dederat nulli colla premenda iugo, idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est, quemque notes oculis, angulus omnis abest, tum, memor imperii sortem consistere in illo, consilium multae calliditatis init.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권236)
nec coeant pecudes, si levis absit amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권70)
deposita sequitur taurus feritate iuvencam, quem toti saltus, quem nemus omne tremit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권73)
"ante tamen posito tura dedere foco, ante coronarunt puppem et sine labe iuvencam mactarunt operum coniugiique rudem, est locus, in Tiberim qua lubricus influit Almo et nomen magno perdit in amne minor:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권216)
Iuppiter illam vindicat et festis gaudet inesse suis, Sex ubi, quae restant, luces Aprilis habebit, in medio cursu tempora veris erunt, et frustra pecudem quaeres Athamantidos Helles, signaque dant imbres, exoriturque Canis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권615)
"hic, ubi nunc Roma est, orbis caput, arbor et herbae et paucae pecudes et casa rara fuit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권48)
"qui dabat, hoc dixit sterilem quoque tange iuvencam, mater erit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권142)
ab ipso conligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 27:18)
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos cumque satis arbusta simul pecudesque virosque tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 34:11)
Coniugis adventum praesenserat inque nitentem Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 61:4)
exclamat pater Inachus inque gementis cornibus et niveae pendens cervice iuvencae "me miserum!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 65:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION