라틴어 문장 검색

Sed ubi dies coepit et Numidae nihil hostile metuentes multi oppido egressi, repente omnem equitatum et cum iis uelocissimos pedites cursu tendere ad Capsam et portas obsidere iubet;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장8)
Sine signis, sine ordinibus equites peditesque permixti cedere alius, alius obtruncari, multi contra aduersos acerrime pugnantes ab tergo circumveniri;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장11)
Dum eo modo equites proeliantur, Bocchus cum peditibus, quos Volux, filius eius, adduxerat neque in priore pugna, in itinere morati, affuerant, postremam Romanorum aciem invadunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장5)
Dein Numida cognito Bocchi adventu clam cum paucis ad pedites conuertit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장7)
Ibi Latine--nam apud Numantiam loqui didicerat--exclamat nostros frustra pugnare, paulo ante Marium sua manu interfectum, simul gladium sanguine oblitum ostentans, quem in pugna satis impigre occiso pedite nostro cruentauerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장8)
" Quod in exercitibus iis, quos imperatores magni ordinant, fieri videmus, ut imperium ducis simul omnes copiae sentiant, sic dispositae, ut signum ab uno datum peditem simul equitemque percurrat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 7:6)
Sed si temptantur pedes, widely used by the ancients.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 27:6)
forma quidem pediti media est, procera sed exstat si cernas equites:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 114)
sed nec Pergama nec decenne bellum nec saevas Agamemnonis phalangas nec periuria persequar Sinonis, arx quo Palladio dicata signo pellaci reserata proditore portantem pedites equum recepit.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem24)
praediorum his iura contermina, domicilia vicina, quibus interiecta gestatio peditem lassat neque sufficit equitaturo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 1:2)
dat bello pedites Aetolus et asper Acarnan, Argos agit turmas, vacuantur pascua ditis Arcadiae, frenat celeres Epiros alumnos, Phocis et Aoniae iaculis rarescitis umbrae, murorum tormenta Pylos Messenaque tendunt, nulla immunis humus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권172)
"vix memorem cunctos, etsi bene gessimus, actus, nunc docet ingentes saltu me iungere fossas, nunc caput aerii scandentem prendere montis, quo fugitur per plana gradu, simulacraque pugnae excipere immissos scutato umbone molares ardentesque errare casas peditemque volantes sistere quadriiugos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권56)
turbat eques pedites, currus properantibus obstant, ceu Danai post terga premant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권148)
id factum magnae parti peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus intersaepsit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 291:1)
censu perfecto, quem maturaverat metu legis de incensis latae cum vinculorum minis mortisque, edixit, ut omnes cives Romani, equites peditesque, in suis quisque centuriis in campo Martio prima luce adessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 450:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION