라틴어 문장 검색

Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur, et socii amissi petierunt aethera pennis fluminibusque vagantur aves, heu dira meorum supplicia, et scopulos lacrimosis vocibus implent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 10:14)
timidi dammae cervique fugaces nunc interque canes et circum tecta vagantur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:9)
Quod superest, ubi pulsam hiemem sol aureus egit sub terras caelumque aestiva luce reclusit, illae continuo saltus silvasque peragrant purpureosque metunt flores et flumina libant summa leves.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 3:1)
namque me silva lupus in Sabina, dum meam canto Lalagen et ultra terminum curis vagor expeditis, fugit inermem;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 222)
idcircone vager scribamque licenter?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:15)
quae mare compescant causae, quid temperet annum, stellae sponte sua iussaene vagentur et errent, quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem, quid velit et possit rerum concordia discors, Empedocles an Stertinium deliret acumen.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 127)
eorum autem, quae signa sunt quidem, sed non necessaria, genus Hermagoras putat, non esse virginem Atalantam, quia cum iuvenibus per silvas vagetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 89:1)
tale Lucretii avia Pieridum peragro loca, et Vergilii sed nos immensum confecimus aequor, Et iam fumantia solvere colla.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 264:1)
Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque iis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장1)
lixae permixti cum militibus diu noctuque uagabantur, et palantes agros vastare, villas expugnare, pecoris et mancipiorum praedas certantes agere eaque mutare cum mercatoribus vino aduecticio et aliis talibus;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장8)
Neque in eo tam aspero negotio Marius territus aut magis quam antea demisso animo fuit, sed cum turma sua, quam ex fortissimis magis quam familiarissimis parauerat, uagari passim ac modo laborantibus suis succurrere, modo hostis, ubi confertissimi obstiterant, invadere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장1)
Non vagatur, quod fixum atque fundatum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 4:5)
Qui, quo destinavit, pervenire vult, unam sequatur viam, non per multas vagetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 1:3)
Alexander cum iam in India vagaretur et gentes ne finitimis quidem satis notas bello vastaret, in obsidione cuiusdam urbis, dum circumit muros et inbecillissima moenium quaerit, sagitta ictus diu persedere et incepta agere perseveravit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 12:1)
Ne extra rerum naturam vagari virtus nostra videatur, et tremet sapiens et dolebit et expallescet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 29:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION