라틴어 문장 검색

ea munimenta dux Romanus, quamquam sine robore legionum socialis copias ducebat, perrumpere adgreditur et distributis cohortibus turmas quoque peditum ad munia accingit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장5)
tum Agrippina versis artibus per blandimenta iuvenem adgredi, suum potius cubiculum ac sinum offerre contegendis quae prima aetas et summa fortuna expeterent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 13장2)
redditur ordini Lurius Varus consularis, avaritiae criminibus olim perculsus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 32장2)
ad ea Corbulo, satis comperto Vologesen defectione Hyrcaniae attineri, suadet Tiridati precibus Caesarem adgredi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장9)
unde orta fiducia caput gentis Artaxata adgrediendi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장10)
filium eius Nerullinum adgressis accusatoribus per invidiam patris et crimina repetundarum intercessit princeps tamquam satis expleta ultione.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장12)
igitur Monam insulam, incolis validam et receptaculum perfugarum, adgredi parat, navisque fabricatur plano alveo adversus breve et incertum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 29장5)
Druidaeque circum, preces diras sublatis ad caelum manibus fundentes, novitate aspectus perculere militem ut quasi haerentibus membris immobile corpus vulneribus praeberent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 30장3)
Perculit is dies Pompeium quoque Aelianum, iuvenem quaestorium, tamquam flagitiorum Fabiani gnarum, eique Italia et Hispania in qua ortus erat interdictum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 41장1)
Perculso Seneca promptum fuit Rufum Faenium imminuere Agrippinae amicitiam in eo criminantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장1)
Romanus secretis criminationibus incusaverat Senecam ut C. Pisonis socium, sed validius a Seneca eodem crimine perculsus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 65장2)
primum e perculsis Paccium primi pili centurionem obvium habuit, dein plerosque militum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장3)
et cepisse impetum Subrius Flavus ferebatur in scaena canentem Neronem adgrediendi, aut cum ardente domo per noctem huc illuc cursaret incustoditus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 50장8)
ergo crudelitatem principis, cui ceterae libidines cedebant, adgreditur, amicitiam Scaevini Petronio obiectans, corrupto ad indicium servo ademptaque defensione et maiore parte familiae in vincla rapta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 18장8)
si perverterint, libertatem ipsam adgredientur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION