라틴어 문장 검색

"nee auri tamen splendor flammeus oculos ipsius exire potuit, sed quam procul semotus et domum celeri gradu pervectus videbat tamen decora illa monetae lumina et opulentam praedam iam tenebat animo, miroque mentis salo et cogitationum dissensione misellus in diversas sententias carpebatur ae distrahebatur:"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:21)
et cum dicto vanas fuisse cogitationes meas ineptumque monstrat metum:
(아풀레이우스, 변신, 10권 22:7)
Ergo igitur non de pudore iam sed de salute ipsa sollicitus, dum magister meus lectulo probe coaptando districtus inseruit et tota familia partim ministerio venationis occupata, partim voluptario spectaculo attonita meis cogitationibus liberum tribuebatur;
(아풀레이우스, 변신, 10권 35:1)
Hanc experrectus imaginem diu diuque apud cogitationes meas revolvebam quid rei portenderet, praesertim cum nullum unquam habuisse me servum isto nomine nuncupatum certus essem;
(아풀레이우스, 변신, 11권 20:2)
nam et viriculas patrimonii peregrinationis attriverant impensae, et erogationes urbicae pristinis illis provincialibus antistabant plurimum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:2)
Quae res summum peregrinationi meae tribuebat solacium, nec minus etiam victum uberiorem subministrabat:
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:9)
Nec levi cura sollicitus sed oppido suspensus animi mecum ipse cogitationes exercitius agitabam, quorsus nova haec et inaudita se caelestium porrigeret intentio, quid subsecivum quamvis iteratae iam traditioni remansisset:
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:2)
Quo me cogitationis aestu fluctuantem ad instar insaniae percitum sic instruxit nocturna divinatione demens imago:
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:5)
Alia scribere, ne te ab ista cogitatione a verterem, nolui.
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 3:9)
Christo enim passo pro nobis per carnem et vos eadem cogitatione armamini, quia qui passus est carne, desiit a carne, ut iam non hominum desideriis sed voluntate dei reliquum tempus in carne vivat.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 10:5)
Non ergo illae innumerabiles et impiae fabulae, quibus vanorum plena sunt carmina poetarum, ullo modo nostrae consonant libertati, non oratorum inflata et expolita mendacia, non denique ipsorum philosophorum garrulae argutiae, qui vel deum prorsus non cognoverunt vel, cum cognovissent deum, non sicut deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum et dicentes se esse sapientes stulti facti sunt et inmutaverunt gloriam incorrupti dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium vel qui istis simulacris non dediti aut non nimis dediti coluerunt tamen et servierunt creaturae potius quam creatori.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 2:7)
Cum autem irascuntur nobis de quorum salute satagimus, magnum illis consilium vindicandi est libido moriendi non in corpore sed in corde, ubi funus occulte prius suo putore sentitur, quam nostra cogitatione prospicitur.
(아우구스티누스, 편지들, 32. (A. D. 411 Epist. CXXIV) Dominis In Domino Insignibus et Sanctitate Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus Albinae, Piniano et Melaniae Augustinus In Domino salutem 2:8)
Revoca ergo animum ad sanam considerationem et sobriam cogitationem;
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 6:7)
, posset respondere vel voce vel cogitatione et dicere:
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 3:10)
mox apostolus occurrit cogitationibus eius et dixit:
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 3:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION