라틴어 문장 검색

linquunt flentes dilecta locorum otia cana Pales Silvanusque arbiter umbrae semideumque pecus, migrantibus adgemit illis silva, nec amplexae dimittunt robora Nymphae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권32)
"nam quae migranti externa patebunt moenia?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권406)
peregrinandum est in historias et litteras orbis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 7:2)
Porro Germanus post haec ad Rauennam pro pace Armoricanae gentis supplicaturus aduenit, ibique a Ualentiniano et Placidia matre ipsius summa reuerentia susceptus, migrauit ad Christum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI. 1:11)
Secundo autem eiusdem Focatis anno transiens ex hac uita, migrauit ad ueram, quae in caelis est, uitam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 4:18)
Et hic ergo postquam annis quinque rexit ecclesiam, Aeodbaldo regnante migrauit ad caelos, sepultusque est cum patribus suis in saepe dicto monasterio et ecclesia beatissimi apostolorum principis, anno ab incarnatione Domini DCXXIIII, die VIII Kalendarum Maiarum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII. 1:5)
Scripta, quae perlatores ad sanctae memoriae Seuerinum papam adduxerunt, eo de hac luce migrante, reciproca responsa ad ea, quae postulata fuerant, siluerunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX. 1:3)
ubi factis dedicatisque ecclesiis, multisque ad Dominum pio eius labore populis aduocatis, migrauit ad Dominum, sepultusque est in eadem ciuitate, et post annos multos, Haedde episcopatum agente, translatus inde in Uentam ciuitatem, atque in ecclesia beatorum apostolorum Petri et Pauli positus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII.8)
Ipsa autem nocte, in cuius ultima parte, id est incipiente aurora, praesentis mundi tenebras transiens supernam migrauit ad lucem, multi de fratribus eiusdem monasterii, qui aliis erant in aedibus, iam manifeste se concentus angelorum psallentium audisse referebant, sed et sonitum quasi plurimae multitudinis monasterium ingredientis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII. 1:2)
Et ipse quoque Honorius, postquam metas sui cursus inpleuit, ex hac luce migrauit anno ab incarnatione Domini DCLIII, pridie Kalendarum Octobrium;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XX.5)
at uero Ecgberect decussa molestia egritudinis conualuit, ac multo postea tempore uiuens, acceptumque sacerdotii gradum condignis ornans actibus, post multa uirtutum bona, ut ipse desiderabat, nuper, id est anno dominicae incarnationis DCCXXVIIIIo, cum esset ipse annorum XC, migrauit ad regna caelestia.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 1:16)
Ut ipsi monachi non migrent de loco ad locum, hoc est de monasterio ad monasterium, nisi per dimissionem proprii abbatis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 2:8)
Multique haec a praefato uiro audientes, accensi sunt in fide ac deuotione pietatis ad orandum, uel ad elimosynas faciendas, uel ad offerendas Deo uictimas sacrae oblationis, pro ereptione suorum, qui de saeculo migrauerant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII]. 2:1)
cuius aemulata exemplum, et ipsa proposito peregrinandi annum totum in praefata prouincia retenta est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII].9)
Qui postquam migrauit ad Dominum, Cudberct eidem monasterio factus propositus, plures et auctoritate magistri, et exemplo suae actionis regularem instituebat ad uitam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII].8)

SEARCH

MENU NAVIGATION