라틴어 문장 검색

par navium numerus Q. Fulvio praetori urbano decretus ad suburbana litora tutanda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 436:1)
magnum utrisque impedimentum ad rem gerendam fuit ager consitus crebris arboribus hortique, ut in suburbanis locis, et coartata itinera maceriis et quibusdam locis interclusa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 60:1)
in eius sermone ego utrumque soleo admirari, et te de suburbano emendo cum ad illum scribas non modo ad me non scribere sed etiam aliam in sententiam [de suburbano] scribere, et cum ad illum scribas nihil te recordari de se de epistulis illis quas in Tusculano eius tu mihi ostendisti, nihil de praeceptis Epicharmi :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 7장 1:3)
Ut adolescentes peregrinentur sub tutore aut servo aliquo experto, probo, modo talis sit qui linguam calleat, quique regionem illam ante adiverit, unde possit eos instruere quae in illa regione ubi peregrinantur digna spectatu et cognitu sint, quae amicitiae et familiaritates contrahendae, quae denique studia et disciplinae ibi vigeant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:4)
si tamen senatorii seminis homo, qui cotidie trabeatis proavorum imaginibus ingeritur, iuste dicere potest semet peregrinatum, si semel et in iuventa viderit domicilium legum, gymnasium litterarum, curiam dignitatum, verticem mundi, patriam libertatis, in qua unica totius orbis civitate soli barbari et servi peregrinantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION