라틴어 문장 검색

Grammaticus autem quispiam de nobilioribus, ab emptore ad spectandos libros adhibitus, repperisse se unum in libro mendum dicebat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IV 3:1)
Marcus Cato obicit M. Fulvio Nobiliori quod milites per ambitum coronis de levissimis causis donasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 26:1)
EXISTIMANT quidam etiam illud Biantis, viri sapientis ac nobilis, responsum consimile esse atque est Protagorion illud de quo dixi modo, ἀντιστρέφον.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 2:1)
SENIORUM hominum et Romae nobilium atque in morum disciplinarumque veterum doctrina memoriaque praestantium disceptatio quaedam fuit, et audiente me, de gradu atque ordine officiorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 2:1)
nomen fuisse aiunt Polum, tragoedias poetarum nobilium scite atque asseverate actitavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, V 3:1)
Est adeo invenire apud nobiles poetas huiuscemodi suavitatis multa, quae appareat navata esse, non fortuita;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XX 5:1)
Lepide igitur agitari potest, utrum videri continentiorem par sit, Publiumne Africanum superiorem, qui, Carthagine ampla civitate in Hispania expugnata, virginem tempestivam, forma egregia, nobilis viri Hispani filiam captam perductamque ad se patri inviolatam reddidit, an regem Alexandrum, qui Darii regis uxorem eandemque eiusdem sororem, proelio magno captain, quam esse audiebat exuperanti forma, videre noluit perducique ad sese prohibuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VIII 4:1)
Eo in conclave postquam introivit, adulescentes ibi complures nobiles sedebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IX 6:3)
Diversae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura voluptatis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 1:1)
DE MAXIMO VALERIO, qui Corvinus appellatus est ob auxilium propugnationemque corvi alitis, haut quisquam est nobilium scriptorum qui secus dixerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 2:1)
Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli Torquati, nobilis adulescentis, et hostis Galli provocantis pugnam depinxit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 1:1)
TITUS MANLIUS summo loco natus adprimeque nobilis fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 2:1)
Multam dictam esse ab aedilibus plebei Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 1:1)
Nam et plerique nobilium Graecorum et Favorinus philosophus, memoriarum veterum exequentissimus, affirmatissime scripserunt simulacrum columbae e ligno ab Archyta ratione quadam disciplinaque mechanica factum volasse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 10:2)
Ad eas laudes decertandas venisse dicuntur viri nobiles ingenio atque lingua praestabili, Theopompus, Theodectes, Naucrates;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION