라틴어 문장 검색

igitur, si quid nostratium precatibus adquiescis, actutum in patriam receptui canere festina et adsiduitatem tuam periculosae regum familiaritati celer exime, quorum consuetudinem expertissimus 1 quisque flammarum naturae bene comparat, quae sicut paululum a se remota inluminant, ita satis sibi admota comburunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 9:2)
praefectus iacet hic Apollinaris, post praetoria recta Galliarum maerentis patriae sinu receptus, consultissimus utilissimusque ruris militiae forique cultor, exemploque aliis periculoso liber sub dominantibus tyrannis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 5:6)
sed animositati nostrae tam temerariae tamque periculosae non nos aut ambustam murorum faciem 1 aut putrem sudium cratem aut propugnacula vigilum trita pectoribus confidimus opitulatura;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 2:1)
et nisi me immerito queri iudicaretis, dicere auderem tam praecipitis animi esse plerosque tamque periculosi, ut sacrosanctam sedem dignitatemque affectare pretio oblato non reformident, remque iam dudum in nundinam mitti auctionemque potuisse, si quam paratus invenitur emptor, venditor tam desperatus inveniretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Agroecio salutem 2:1)
An vero famae credat nisi inconsideratus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 10:3)
O Apollinem inconsideratum!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 5:5)
Nec mora, Augustinum, quem eis episcopum ordinandum, si ab Anglis susciperentur, disposuerat, domum remittunt, qui a beato Gregorio humili supplicatu obtineret, ne tam periculosam, tam laboriosam, tam incertam peregrinationem adire deberent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII.5)
Memini enim beatae memoriae Theodorum archiepiscopum dicere, quia periculosa sit satis illius temporis flebotomia, quando et lumen lunae, et reuma oceani in cremento est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III.9)
non placere nomen, periculosum libertati esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 17:1)
periculosum esse in tot humanis erroribus sola innocentia vivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 29:2)
sed et publica patribus sollicitudo inerat, largitione consulem periculosas libertati opes struere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 444:3)
unam Verginiam fuisse cuius pudicitiae in pace periculum esset, unum Appium civem periculosae libidinis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 674:1)
iam enim praeceps in occasum sol erat et appetens nox periculosa et suspecta omnia etiam victoribus faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 610:2)
Q. Mucium, qui successisset sibi, gravitate caeli aquarumque advenientem exceptum, non tam in periculosum quam longum morbum inplicitum, diu ad belli munia sustinenda inutilem fore, exercitumque ibi ut satis firmum pacatae provinciae praesidem esse, ita parum bello quod
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 463:1)
et aut fugientium caedes foeda fuisset aut temerarius periculosusque sequentium impetus, ni Marcius propere receptui dedisset signum obsistensque ad prima signa et quosdam ipse retinens concitatam repressisset aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 544:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION