라틴어 문장 검색

''matutina parum cautos iam frigora mordent', et quae rimosa bene deponuntur in aure.
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장31)
Illud quoque tibi vitandum est cautius, ne vanae gloriae ardore capiaris.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:1)
Accepisse pauperibus erogandum et esurientibus plurimis vel cautum esse vel timidum aut - quod apertissimi sceleris est - aliquid inde subtrahere omnium praedonum crudelitatem superat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:10)
Dispensationem pecuniae et cautam distributionem genus infidelitatis vocabat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:9)
sed tamen et ferro, si praegustarit Atrides Pontica ter victi cautus medicamina regis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI322)
culpa docentis scilicet arguitur, quod laevae parte mamillae nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet, quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus circumagat madidas a tempestate cohortes.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII76)
Galli Senones, gens natura ferox, moribus incondita, ad hoc ipsa corporum mole, perinde armis ingentibus, adeo omni genere terribilis fuit, ut plane nata ad hominum interitum, urbium stragem videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 4:1)
Atrox caelum, perinde ingenia.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ALLOBROGUM 2:2)
Perinde speciosa mors earum fuit quam pugna.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 17:1)
ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum acre fluit frigus, non privam quamque solemus particulam venti sentire et frigoris eius, sed magis unorsum, fierique perinde videmus corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res verberet atque sui det sensum corporis extra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:12)
quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres sollicitum curae quantique perinde timores!
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:20)
de quibus observatio tam diligens tam cauta narratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 3:4)
Caesar tamen, ut supra diximus, stata sacra custodiens, nec in illis mensibus quibus binos adiecit dies ordinem voluit mutare Nonarum, quia peractis totius mensis feriis dies suos rei divinae cautus inseruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 8:1)
Maxime, inquit, praedicarem, quanta de Graecis cautus et tamquam aliud agens modo artifici dissimulatione modo professa imitatione transtulerit, ni me maior ammiratio de astrologia totaque philosophia teneret, quam parcus et sobrius operi suo nusquam reprehendendus aspersit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 18:2)
Ergo cautius in convivio abstinendum scommate quod tectam intra se habet iniuriam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION