라틴어 문장 검색

etenim omnium rerum, quas et creat natura et tuetur, quae aut sine animo sunt aut multo secus, earum summum bonum in corpore est, ut non inscite illud dictum videatur in sue, animum illi pecudi datum pro sale, ne putisceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 51:3)
quod quidem eo probavi magis, quia memini Staseam Neapolitanum, doctorem illum tuum, nobilem sane Peripateticum, aliquanto ista secus dicere solitum, assentientem iis, qui multum in fortuna secunda aut adversa, multum in bonis aut malis corporis ponerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 100:5)
Nec multo secus Speusippus Platonem avunculum subsequens et vim quandam dicens, qua omnia regantur, eamque animalem, evellere ex animis conatur cognitionem deorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 32:2)
Sed quoniam coepi secus agere atque initio dixeram (negaram enim hanc primam partem egere oratione, quod esset omnibus perspicuum deos esse), tamen id ipsum rationibus physicis id est naturalibus confirmari volo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 23:1)
rectene autem hanc tertiam partem ad exquirendum officium adiunxerit an secus, de eo fortasse disputari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 14:2)
Habes a patre munus, Marce fili, mea quidem sententia magnum, sed perinde erit, ut acceperis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 156:1)
id secus est, nam alterum est multiplex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 1장 1:2)
Itaque illud ego, quod in causa Curiana Scaevolae dixi, non dixi secus ac sentiebam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 24:1)
Tum ille 'ut ita ista esse concedam,' inquit 'Antoni, quae sunt valde secus, quid mihi [tu] tandem hodie aut cuiquam homini quod dici possit reliquisti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 365:1)
vere an secus nihil ad hoc tempus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 66:4)
Ego enim sum is, qui cum summo studio patris in pueritia doctus essem et in forum ingeni tantum, quantum ipse sentio, non tantum, quantum [ipse] forsitan vobis videar, detulissem, non possim dicere me haec, quae nunc complector, perinde, ut dicam discenda esse, didicisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 74:2)
Hic Crassus 'hoc tibi' inquit 'Catule, primum persuadeas velim, me non multo secus facere, cum de oratore disputem, ac facerem, si esset mihi de histrione dicendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 83:1)
eadem sunt membra in utriusque disputatione, sed paulo secus a me atque ab illo partita ac tributa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 119:2)
Itaque ipse Aristoteles cum florere Isocratem nobilitate discipulorum videret, quod [ipse] suas disputationes a causis forensibus et civilibus ad inanem sermonis elegantiam transtulisset, mutavit repente totam formam prope disciplinae suae versumque quendam Philoctetae paulo secus dixit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 141:1)
Sed haec omnia perinde sunt, ut aguntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 213:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION