라틴어 문장 검색

ut vinum aegrotis, quia prodest raro nocet saepissime, melius est non adhibere omnino quam spe dubiae salutis in apertam perniciem incurrere, sic haud scio an melius fuerit humano generi motum istum celerem cogitationis acumen sollertiam, quam rationem vocamus, quoniam pestifera sit multis admodum paucis salutaris, non dari omnino quam tam munifice et tam large dari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 70:3)
Summo cruciatu supplicioque Q. Varius homo importunissumus periit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 82:5)
In quo verbo lapsa consuetudo deflexit de via sensimque eo deducta est, ut honestatem ab utilitate secernens constitueret esse honestum aliquid, quod utile non esset, et utile, quod non honestum, qua nulla pernicies maior hominum vitae potuit afferri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 12:3)
Quid enim censemus superiorem ilium Dionysium quo cruciatu timoris angi solitum, qui cultros metuens tonsorios candente carbone sibi adurebat capillum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 32:1)
Nam quid est tam inhumanum quam eloquentiam a natura ad salutem hominum et ad conservationem datam ad bonorum pestem perniciemque convertere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 67:3)
Atque in hac pernicie rei publicae ne illam quidem consequuntur, quam putant, gratiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 104:1)
Haec igitur est illa pernicies, quod alios bonos, alios sapientes existimant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 78:4)
Nec ulla pernicies vitae maior inveniri potest quam in malitia simulatio intellegentiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 90:2)
Si nihil proficiet, accusabit, minabitur etiam, ad extremum, si ad perniciem patriae res spectabit, patriae salutem anteponet saluti patris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:14)
Num igitur tantum mali turpitude ista habebat, quantum ille cruciatus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 132:7)
ut hoc ipsum videtur honestum, conservandi iris iurandi causa ad cruciatum revertisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 133:2)
Quem enim locupletiorem quaerimus quam principem populi Romani, qui retinendi officii causa cruciatum subierit voluntarium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 136:5)
eadem facultate et fraus hominum ad perniciem et integritas ad salutem vocatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 35:3)
mater terribilem minatur vitae cruciatum et necem, quae nemo est tam firmo ingenio et tanta confidentia, quin refugiat timido sanguen atque exalbescat metu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 218:4)
Qua nocte templum Ephesiae Dianae deflagravit, eadem constat ex Olympiade natum esse Alexandrum, atque, ubi lucere coepisset, clamitasse magos pestem ac perniciem Asiae proxuma nocte natam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 70:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION