라틴어 문장 검색

Sed ubi Iugurtha per legatos pecunia temptare bellique, quod administrabat, asperitatem ostendere coepit, animus aeger auaritia facile conuersus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장1)
sin opportunior fugae collis quam campi fuerat, ea vero consueti Numidarum equi facile inter virgulta euadere, nostros asperitas et insolentia loci retinebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장9)
In ea tanta asperitate saevissimis Numidis et oppido undique clauso Turpilius praefectus unus ex omnibus Italicis intactus profugit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 67장6)
Quae postquam Metello comperta sunt, quamquam inter Thalam flumenque proximum in spatio milium quinquaginta loca arida atque vasta esse cognoverat, tamen spe patrandi belli, si eius oppidi potitus foret, omnis asperitates superuadere ac naturam etiam vincere aggreditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장2)
Oppidani, qui se locorum asperitate munitos crediderant, magna atque insolita re perculsi, nihilo segnius bellum parare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장13)
Eius ciues apud Iugurtham immunes, leui imperio et ob ea fidelissimi habebantur, muniti aduersum hostis non moenibus modo et armis atque viris, verum etiam multo magis locorum asperitate.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장5)
Ad hoc natura serpentium ipsa perniciosa siti magis quam alia re accenditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장7)
Denique multis locis potitus ac plerisque exercitu incruento aliam rem aggreditur, non eadem asperitate qua Capsensium, ceterum haud secus difficilem.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장8)
Nulli itaque tam perniciosi, tam inrevocabiles quam lymphatici metus sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 9:4)
Hoc asperitas oculorum conlevatur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 8:4)
Occurrent naufragi similiave naufragis passi, quos aut popularis ira aut invidia, perniciosum optimis telum, inopinantes securesque disiecit procellae more, quae in ipsa sereni fiducia solet emergere, aut fulminis subiti, ad cuius ictum etiam vicina tremuerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:3)
Numquam perniciosa servant modum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 12:4)
Certi sunt domitores ferarum, qui saevissima animalia et ad occursum expavescenda hominem pati subigunt nec asperitatem excussisse contenti usque in contubernium mitigant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 41:1)
Terrarum quoque vix umquam tam gravis et perniciosus fuit motus, ut tota oppida everteret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 1:6)
hominum effigies habent, animos ferarum, nisi quod illarum perniciosus est primus incursus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION