라틴어 문장 검색

Adde situs ipsius formidinem, vergentia in unum hinc Hispaniae, inde Mauritaniae litora, mare et intestinum et externum inminentesque Herculis speculas, cum omnia undique simul proelio et tempestate saevirent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 76:2)
Igitur cum appareret, quae strages rei publicae inmineret, displicuit ultio, cum caedes inprobaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 3:1)
Sed nihil illo praestantius, quod Caesaris medicus somnio admonitus est, ut Caesar castris excederet, quibus capi inminebat;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 9:2)
Nihil acciderat in comparationem cladis, quae in posterum diem inminebat, nisi intervenisset deum miseratio.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 4:1)
Unus ex clade Crassiana Parthico habitu castris adequitat et salute Latine data, cum fidem ipso sermone fecisset, quid inmineret edocuit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 4:2)
Atque ita secuta est minor vis hostium quam inminebat;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 5:4)
omnia debet enim cibus integrare novando et fulcire cibus, omnia sustentare, ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:2)
ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus non ita iam possent caeli sub tegmine ferre, et Venus inminuit viris puerique parentum blanditiis facile ingenium fregere superbum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 35:2)
in terraque patris cur telum perpetiuntur optundi?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 13:5)
factumque est ut effigies Maniae suspensae pro singulorum foribus periculum, si quod immineret familiis, expiarent:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 35:4)
At illi quibus non tantum praesentibus dominis sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem et periculum inminens in caput suum vertere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 15:2)
Quidam Medeam putant, quod in aedem eius omne genus herbarum sit ex quibus antistites dant plerumque medicinas, et quod templum eius virum introire non liceat propter iniuriam quam ab ingrato viro Iasone perpessa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 26:1)
nec ille qui trabem tecti fractam fulciendo ab inminenti vindicavit ruina.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 11:4)
Scorpius totus, in quo Libra est, naturam solis imaginatur, qui hieme torpescit et transacta hac aculeum rursus erigit vi sua, nullum natura damnum ex hiberno torpore perpessa.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 25:1)
Quos super atra silex iam iam lapsura cadentique Inminet adsimilis.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION