라틴어 문장 검색

neganti Paulo nisi cum deditis pacisci se pacem, non tam id recusabant quam tempore aiebant opus esse, ut generi agresti hominum persuaderetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 294:1)
at cum processissem inde ad visendas Larisam et Antronas et Pteleon, qua in propinquo Delphi sunt, sacrificandi causa, ut multo ante debita vota persolverem, Delphos escendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 443:1)
sed constantia principum docentium cladibus Philippi Antiochique, quanta esset vis et fortuna imperii Romani, victa tandem multitudo et, ut tolleretur regia societas decrevit, et eos, qui auctores paciscendae amicitiae fuerant, ad satisfaciendum legatis Chalcidem misit fideique legatorum commendari civitatem iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 467:2)
neque finiri bellum magnificentius quam ab tam memorabili pugna posse, neque spem firmiorem pacis perpetuae dari quam quae perculsos adverso proelio Romanos molliores factura sit ad paciscendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 681:1)
pacem petiere, vectigal quantum Philippus pactus esset, daturum Persea Romanis pollicentes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 685:1)
dum haec in Italia geruntur, Perseus quod iam inchoatum perficere, quia impensa pecuniae facienda erat, non inducebat in animum, ut Gentium Illyriorum regem sibi adiungeret, hoc, postquam intrasse saltum Romanos et adesse discrimen ultimum belli animadvertit, non ultra differendum ratus, cum per Hippiam legatum trecenta argenti talenta pactus esset, ita ut obsides ultro citroque darentur, Pantauchum misit ex fidissimis amicis ad ea perficienda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 274:1)
nam modo ne iuvaret bello Romanos terra marique, modo pacis patrandae cum Romanis paciscebatur mercedem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 302:1)
Pacisci cum illo paulula pecunia potes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 845)
nunc quod relicuom restat volo persolvere, ut expungatur nomen, ne quid debeam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 322)
tu autem, quae pro capite argentum mihi iam iamque semper numeras, ea pacisci modo scis, sed quod pacta es non scis solvere, Phoenicium, tibi ego haec loquor, deliciae summatum virum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 296)
Erat autem ius interea paciscendi ac, nisi pacti forent, habebantur in vinculis dies sexaginta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 47:1)
nam ab eo quod est 'paciscor' et 'pepigi' et 'pactus sum' facit, sicut ab eo quod est 'parco' et 'parsi' et 'peperci' facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1332)

SEARCH

MENU NAVIGATION