라틴어 문장 검색

quidam turpi fuga in summa arborum nisi ramisque se occultantes admotis sagittariis per ludibrium figebantur, alios prorutae arbores adflixere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장13)
nihil adhuc inexpiabile admissum neque suspiciones imbecillas aut inania famae pertimescenda.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 76장4)
idemque cum postero ad quaestionem retraheretur, eo nisu proripuit se custodibus saxoque caput adflixit ut statim exanimaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장9)
et illi quidem quos principium stragis in mortem adflixerat, ut tali sorte, cruciatum effugere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장6)
Ni mihi destinatum foret suum quaeque in annum referre, avebat animus antire statimque memorare exitus quos Latinus atque Opsius ceterique flagitii eius repertores habuere, non modo postquam Gaius Caesar rerum potitus est sed incolumi Tiberio, qui scelerum ministros ut perverti ab aliis nolebat, ita plerumque satiatus et oblatis in eandem operam recentibus veteres et praegravis adflixit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장1)
etiam in Pompeiam Macrinam exilium statuitur cuius maritum Argolicum socerum Laconem e primoribus Achaeorum Caesar adflixerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 18장4)
nam ante non minus tali largitione quam corripiendis pecuniis subiectos adfligebant, dum quae libidine deliquerant ambitu propugnant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 31장5)
circumsistunt lectum percussores et prior trierarchus fusti caput eius adflixit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장15)
sed nihil aeque quam fames adfligebat serendis frugibus incuriosos, et omni aetate ad bellum versa, dum nostros commeatus sibi destinant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 38장4)
Sequens annus gravi vulnere animum domumque eius adflixit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 7장 1:1)
Viso comminus armatorum agmine vexillarius comitatae Galbam cohortis (Atilium Vergilionem fuisse tradunt) dereptam Galbae imaginem solo adflixit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장1)
sed Corsicam prope adflixit Decumi Pacarii procuratoris temeritas, tanta mole belli nihil in summam profutura, ipsi exitiosa.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장2)
idem placere Annio Gallo, paucos ante dies lapsu equi adflicto, missi qui consilium eius sciscitarentur rettulerant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 33장2)
is primus dies Othonianas partis adflixit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 33장7)
Cerialis ut incuria prope rem adflixit, ita constantia restituit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 78장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION