라틴어 문장 검색

quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor horribili sonitu silvas exederat altis a radicibus et terram percoxerat igni, manabat venis ferventibus in loca terrae concava conveniens argenti rivus et auri, aeris item et plumbi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:3)
ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram, dissipat ardoris quasi per vim expressa repente semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:4)
quippe etenim supra docui permulta vaporis semina habere cavas nubes et multa necessest concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:11)
inde ubi percaluit venti vis [et] gravis ignis impetus incessit, maturum tum quasi fulmen perscindit subito nubem ferturque coruscis omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:15)
'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:9)
fert itaque ardorem longe longeque favillam differt et crassa volvit caligine fumum extruditque simul mirando pondere saxa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:4)
nec nimio cuiquam posses ardore tueri corporis in summo summam fervescere partem, sed potius tepidum manibus proponere tactum et simul ulceribus quasi inustis omne rubere corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:10)
Non secus ac liquida si quando nocte cometae Sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 2:2)
Minerva Diomedi suo pugnanti dumtaxat flammarum addit ardorem, et inter hostium caedes fulgor capitis vel armorum pro milite minatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 34:1)
Homerus ingenti spiritu ex perturbatione terrae ipsum Ditem patrem territum prosilire et exclamare quodammodo facit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 13:1)
Sic cunctas sustulit ardor Nobilium mentes iuvenum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:65)
Limine terrifico metuens consistere Phoebas, Absterrere ducem noscendi ardore futura Cassa fraude parat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:26)
Hic ardor, solusque labor, quid corpore Magni Proiecto rapiat, quos Caesaris involet artus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:40)
Serpens, sitis, ardor, arenae, Dulcia virtuti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:43)
Cauta sit ut virtus, nec te temerarius ardor In medios enses saevaque tela ferat.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXV2)

SEARCH

MENU NAVIGATION