라틴어 문장 검색

est Tarquinius, qui hostis pro hospite priore nocte vi armatus mihi sibique, si vos viri estis, pestiferum hinc abstulit gaudium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 600:2)
quid patrum et plebis certamen facimus, quod civitatis esse adversus unum pestiferum civem debet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 204:1)
evidentissimum id fuit, quod quacumque equo invectus est, ibi haud secus quam pestifero sidere icti pavebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 132:1)
postremo ita adsuetudine mali efferaverant animos ut non modo lacrimis iustoque conploratu prosequerentur mortuos, sed ne efferrent quidem aut sepelirent, iacerentque strata exanima corpora in conspectu similem mortem expectantium, mortuique aegros, aegri validos cum metu, tum tabe ac pestifero odore corporum conficerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 397:1)
qui advolutus genibus fatalem rabiem temporis eius accusat, cum velut contagione quadam pestifera non Ilergetes modo et Lacetani, sed castra quoque Romana insanierint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 502:1)
id se victimario nuntianti parum credentem ipsum aquam effundi ex olla ubi exta coquerentur iussisse et vidisse ceteram integrann partem extorum, iecur omne inenarrabili tabe absumptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 166:1)
Lien enecat, renes dolent, pulmones distrahuntur, cruciatur iecur, radices cordis pereunt, hirae omnes dolent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 132)
Ex intestinis autem alvo secretus a reliquo cibo sucus is quo alimur permanat ad iecur per quasdam a medio intestino usque ad portas iecoris (sic enim appellantur) ductas et directas vias, quae pertinent ad iecur eique adhaerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 137:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION