라틴어 문장 검색

Haec lex, ait quidam, in amicitia sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, et pro amicis honesta faciamus, nec expectemus ut rogemur;
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 1:1)
sed serena facie, hilari vultu, sermone iucundo intercide verba petentis;
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:13)
occurre benevolentia, ut non rogatus videaris praestare quod petitur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:14)
Sic et nos debemus amicorum necessitates subtilius explorare, petiturum beneficiis praevenire, talem in dando modum servare, ut ille gratiam videatur praestare qui accepit, magis quam ille qui dedit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:22)
Haec est enim amicitia ordinata, ut ratio regat affectum, nec tam quid illorum suavitas, quam quid multorum petat utilitas attendamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:6)
sperans, ut postea confessus est, hac me praesumptione offensum, ad id posse quod petebat, facilius inclinari.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:33)
Ita electus atque probatus, cum certum tibi fuerit, quod nihil velit, quod dedeceat, vel petere ab amico, vel praestare rogatus;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:1)
Artifices alios anime natale requirit, Artificis melioris opem celestis origo Postulat et nostram fugit eius forma monetam, Diuinique loquens operis miracula, nostrum Spernit opus, ridens artis uulgaria nostre.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:25)
Sed quia principia nullo concludere fine, Vel dare principiis fines aliunde petitos, Vt primo medium, medio non consonet imum, Censetur turpe, fluitans, mutabile, stultum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:36)
Quod Natura petit, Racio commendat, Honestas Approbat, immo cupit, Pietas deposcit et instat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:33)
Has igitur currus partes, ut norma requirit, Ordo petit, poscit racio, Prudencia dictat, Cudit et excudit, facit immo perficit, ornat Exornatque simul lima meliore sororum Pretaxata cohors, nullumque relinquit in istis Enormis forme uultum maculeue querelam, Apponensque manum supremam, fine beato Concludens operam, sparsas Concordia partes Ordine, lege, loco confederat, unit, adequat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:1)
qui fonte relicto Inferni petiere lacus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:7)
Quod petit amitens, perdens quod postulat, optans Quod sibi mentitur, falsum uenatur honorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:19)
Hic sua preradiat celestis regia solis, Que sordes hominum, mundi contagia spernit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:6)
Sic liber seruit ut seruos liberet, imum Summa petunt ut sic ascendant infima summum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION