라틴어 문장 검색

Non iratus est cocis - lautioris enim mensae consuetudinem non habebat - sed farina desuper iacta amaritudinem dulcoravit eadem spiritus virtute, qua Moyses mutaverat Merra.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 9:7)
"Piget dicere, quot cotidie virgines ruant, quantas de suo gremio mater perdat ecclesia, supra quot sidera superbus inimicus ponat thronum suum, quot petras excavet et habitet coluber in foraminibus earum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:34)
"Emitte agnum, domine, dominatorem terrae, de petra deserti."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 14:9)
praecedentium turmas et catervatim exequias eius multitudinem fluctuantem non plateae, non porticus, non inminentia desuper tecta capere poterant prospectantes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:16)
Saguntini interim iam novem mensibus fessi fame machinis ferro, versa denique in rabiem fide inmanem in foro excitant rogum, tum desuper se suosque cum omnibus opibus suis ferro et igne corrumpunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 6:1)
Utriusque victoriae quod quantumque gaudium fuerit, vel hinc aestimari potest, quod et Domitius Ahenobarbus et Fabius Maximus ipsis quibus dimicaverant locis saxeas erexere turres, et desuper exornata armis hostilibus tropaea fixerunt, cum hic mos inusitatus fuerit nostris.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ALLOBROGUM 6:1)
cum obiectis undique plaustris atque carpentis altae desuper securibus contisque pugnarent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 16:2)
Species feminea terrae imago est, quam sol desuper inlustrat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 69:1)
Et videtur terram desuper observare:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 13:2)
tum silvis scena coruscis Desuper horrentique atrum nemus inminet umbra.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 18:5)
Nunc desuper Alpis Nubiferae colles, atque aeriam Pyrenen Abripimur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:36)
Hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus, Quemque vocat collem Taulantius incola Petram, Insedit castris, Ephyraeaque moenia servat, Defendens tutam vel solis turribus urbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:5)
Ut primum vasto septas videt aggere terras, Ipse quoque a tuta deducens agmina Petra Diversis spargit tumulis, ut Caesaris arma Laxet, et effuso claudentem milite tendat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:30)
Zephyrum, qui ad Italiam ducit, Aquilonem, qui desuper flat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 853)
desuper pro supra, praepositione contra rationem adiecta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1651)

SEARCH

MENU NAVIGATION