라틴어 문장 검색

Ipse est petra super quam hedificata est Ecclesia.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:22)
Unde, cum Ecclesia non sit effectus nature, sed Dei dicentis "Super hanc petram hedificabo Ecclesiam meam", et alibi "Opus consummavi quod dedisti michi ut faciam", manifestum est quod ei natura legem non dedit. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:9)
Bonosus, inquam, - quia secundum prophetam omnis diaboli virtus in lumbo est - trans Euphraten tulit lumbare suum ibi illud in foramine petrae abscondens et postea scissum repperiens cecinit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:7)
"beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:24)
Quia ergo inpossibile est in sensum hominis non inruere notum medullarum calorem, ille laudatur, ille praedicatur beatus, qui, statim ut coeperit cogitare, interfecit cogitatus et elidit eos ad petram:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:25)
petra autem est Christus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:26)
"Piget dicere, quot cotidie virgines ruant, quantas de suo gremio mater perdat ecclesia, supra quot sidera superbus inimicus ponat thronum suum, quot petras excavet et habitet coluber in foraminibus earum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:34)
"Emitte agnum, domine, dominatorem terrae, de petra deserti."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 14:9)
Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est, in speculis fit ut in laeva videatur eo quod planitiem ad speculi veniens cum offendit imago, non convertitur incolumis, sed recta retrorsum sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit cretea persona, adlidat pilaeve trabive, atque ea continuo rectam si fronte figuram servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:9)
Hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus, Quemque vocat collem Taulantius incola Petram, Insedit castris, Ephyraeaque moenia servat, Defendens tutam vel solis turribus urbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:5)
Ut primum vasto septas videt aggere terras, Ipse quoque a tuta deducens agmina Petra Diversis spargit tumulis, ut Caesaris arma Laxet, et effuso claudentem milite tendat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:30)
vel certe eminens planities aut superficies durior.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1102)
cui etiam ductorem propter symplegadas petras dedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 20910)
ne sit ergo contrarium, intellegamus quod hodieque videmus et legimus, hanc collium fuisse naturam, ut planities esset in summo, in qua inerant castra Tarchonis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6036)
cyclops autem cum eam de mari non posset evocare, Acin, quem nympha diligebat, ictu petrae interemit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 376)

SEARCH

MENU NAVIGATION