라틴어 문장 검색

Non eam virtutem dico quae in lacertis, sed quae in consiliis, temperantia, pietate, atque justitia est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 3:7)
poposcit a Patre quasi pietatis interpres.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:44)
poposcit postea, ut pietatem intelligas.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:46)
Qui ergo Dei erat generatus promissione, qui ad sacrificium probandae pietatis electus, qui unius uxoris, hoc est, solius sapientiae societate contentus superni illius generis quod est unum sibique semper conveniens, non plebeiae vilitatis imitator astruendus fuit Scripturae divinae testimonio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:9)
sed quae acciderint, ea sibi propter prudentiam suam, caeterarumque merita virtutum jure delata arbitrantur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 2:16)
Tres ergo mensurae, una similago, hoc est, unum erat sacrificium quod venerabili Trinitati, pari quadam mensura devotionis, et congrua plenitudine pietatis oblatum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:31)
Masculinae sunt, castitas, patientia, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia, quibus mens nostra, et caro ipsa firmatur, et ad obeunda impigre munia virtutis erigitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:11)
Et ideo non in his, sed in illis Domini sacramentum, ubi castitas, pietas, ubi fides atque devotio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:17)
Cujus rei manifestum et evidens exemplum est oblatio patriarchae Isaac, quem sacrificii modo obtulit pater nullius motu passionis inflexus humanae, mundam offerens Deo hostiam, vacuamque formidinis, et corporeae cupiditatis immunem, cum ipsa pietas patris devotioni cederet immolantis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:18)
ita sermo gravis, et quidem senilis plenus prudentiae stabilire uniuscujusque animam, et confirmare mentem solet.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:16)
sed principales quatuor sunt, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:11)
Redoleat igitur oratio tua prudentiam erga cognitionem Dei, et veritatem fidei:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:12)
eique opposita Dei responsio germanitatis pietatem egregie docere ostenditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 1:3)
Etsi contumaciam prodat hic sermo, sonat tamen quia si bonum fratrem considerasset, custos debuit esse pietatis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:4)
Quid miraris si pietatem non agnovit, qui non agnovit auctorem?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION