라틴어 문장 검색

calcaribus subditis infesta cuspide in unum fertur hostem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 206:1)
adsurgentem ibi regem umbone resupinat repetitumque saepius cuspide ad terram adfixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 207:1)
sequimini pro vexillo cuspidem meam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 411:1)
cum clamore comprobata adhortatio esset, vadit alte cuspidem gerens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 412:1)
itaque, ut decet certae spei plenos et cum imparibus manus conserturos, pilis ante pedes positis gladiis tantum dextras armemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 129:2)
praeter virtutem locus quoque superior adiuvit, ut pila omnia hastaeque non tamquam ex aequo missa vana, quod plerumque fit, caderent, sed omnia librata ponderibus figerentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 236:1)
ad cuius volneris sensum cum equus prioribus pedibus erectis magna vi caput quateret, excussit equitem, quem cuspide parmaque innixum attollentem se ab gravi casu Manlius ab iugulo, ita ut per costas ferrum emineret, terrae adfixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 87:2)
triarii sub vexillis considebant sinistro crure porrecto,scuta innixa umeris, hastas suberecta cuspide in terra fixas, secus quam vallo saepta inhorreret acies, tenentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 110:1)
vadunt igitur in proelium urgentes signiferos, et ne mora in concursu pilis emittendis stringendisque inde gladiis esset, pila velut dato ad id signo abiciunt strictisque gladiis cursu in hostem feruntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 178:2)
Romano scutum, maius corpori tegumentum, et pilum, haud paulo quam hasta vehementius ictu missuque telum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 280:2)
in quem insignem inter suos cientem pugnam magister equitum Romanus infesta cuspide ita permisit equum ut uno ictu exanimem equo praecipitaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 314:1)
haec dicente consule equites infestis cuspidibus circumfunduntur ac peditem in pugnam redire iubent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 519:1)
non enim cristas volnera facere, et per picta atque aurata scuta transire Romanum pilum, et candore tunicarum fulgentem aciem, ubi res ferro geratur, cruentari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 573:1)
priusquam clamor tolleretur concurrereturque, emisso temere pilo ictus pullarius ante signa cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 592:1)
ipse Trebonio Caedicioque praedixerat, ubi se cuspidem erectam quatientem vidissent, quanta maxima vi possent concitarent equites in hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 602:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION