라틴어 문장 검색

Peream, inquit, nisi piscem putavi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 3:3)
Nullus est, inquit, hoc saeculo nebulo,ac minthon,qui non iam dicat, nihil sua interesse, utrum eiusmodi piscibus, an ranis frequens habeat vivarium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 4:3)
Iam enim celebres erant deliciae popinales, cum ad mare deferrentur vivaria, quorum studiosissimi, velut ante devictarum gentium Numantinus et Isauricus, ita Sergius Orata, et Licinius Muraena captorum piscium laetabantur vocabulis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 5:2)
Non enim omnibus litoribus omne genus piscium haberi potest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 7:2)
Limosa regio planum educat piscem, velut soleam, rhombum, passerem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 7:3)
Rursus optime saxosum mare nominis sui pisces nutrit, qui scilicet, quod in petris stabulentur, saxatiles dicti sunt, ut merulae turdique, nec minus melanuri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 8:3)
Atque ut litorum sic et fretorum differentias nosse oportet, ne nos alienigenae pisces decipiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 9:1)
ut Atlantico faber, qui et generosissimis piscibus adnumeratur, in nostro Gadium municipio eumque prisca consuetudine zeum appellamus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 9:3)
Sola ex pretiosis piscibus muraena, quamvis Tartesii Carpathiique pelagi, quod est ultimum, vernacula,quovis hospes freto peregrinum mare sustinet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 10:2)
quamquam nonnullis commisceri eas cum alterius notae piscibus non placet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 2:2)
nam piscibus stagni haec in altitudinem gurgitis mensura abunde est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 3:4)
Multi putant in eiusmodi stagnis longos piscibus recessus et flexuosos in lateribus specus esse fabricandos, quo sint opaciores aestuantibus latebrae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 5:1)
Verum meminisse oportebit, ut rivis, per quos exundat piscina, praefigantur aenei foraminibus exiguis cancelli, quibus impediatur fuga piscium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 6:2)
neque eadem praebentur cibaria prostratis piscibus et rectis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 9:3)
Sic enim et maris atrocitas obiectu crepidinis frangitur, et in tranquillo consistens piscis sedibus suis non exturbatur, neque ipsum vivarium repletur algarum congerie, quam tempestatibus eructat pelagi violentia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION