라틴어 문장 검색

et Horatius ne in poemate quidem humilem generis huius usum putavit in illis versibus, Quod leoni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 240:1)
quasi vero numeri non sint compositione deprehensi, sicut poema nemo dubitaverit impetu quodam initio fusum et aurium mensura et similiter decurrentium spatiorum observatione esse , mox eo repertos pedes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 371:1)
ergo quem poemate locum versificatio, eum oratione compositio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 373:1)
nam et orationes eius et poemata et epistolae et dialogi feruntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 130:2)
Invitus invito cum chartam protulisset traderetque, exclamasti:
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 3:3)
Mantua quas acies pelagique pericula lusit Zmyrnaeas imitata tubas, quamcumque loquendi Arpinas dat consul opem, sine fine secutus fabro progenitum, spreto cui patre polita eloquiis plus lingua fuit, vel quidquid in aevum mittunt Euganeis Patavina volumina chartis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 83)
quid nugas temerarias amici, sparsit quas tenerae iocus iuventae, in formam redigi iubes libelli, ingentem simul et repente fascem conflari invidiae et perire chartam?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem3)
cuius si varium legas poema, tunc Phoebum vel Hyantias puellas potato madidas ab Hippocrene, tunc Amphiona filiumque Maiae, tunc vatem Rhodopeium sonare conlato modulamine arbitreris.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem47)
Nos valde sterilis modos Camenae rarae credimus hos brevique chartae, quae scombros merito piperque portet.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem51)
vis dicam tibi, quid poema frangat?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad V. C. Catullinum 2)
Burgum tuam, quo iure amicum decuit, meam feci, probe sciens vel materiam tibi esse placituram, etiamsi ex solido poema displiceat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem6)
"enatat hic pelagus Romani militis ardor et chartam madido transportat corpore siccam."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem86)
nuper quadrupedante cum citato ires Phocida Sestiasque Baias, inlustres titulisque proeliisque urbes per duo consulum tropaea, (nam Martem tulit ista Iulianum et Bruto duce nauticum furorem, ast haec Teutonicas cruenta pugnas, erectum et Marium cadente Cimbro), misisti mihi multiplex poema, doctum, nobile, forte, delicatum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium4)
Iam vero iuvenalibus peractis quem te praebueris sequente in aevo, intra aulam soceri mei expetitus curam cum moderatus es Palati, chartis posterioribus loquemur, si plus temporibus vacat futuris;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium98)
tantum, etsi placeat, poema longum est.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium116)

SEARCH

MENU NAVIGATION