라틴어 문장 검색

Cum sacra turbares, pena timenda fuit.
(ANONYMUS NEVELETI, De miluo egrotante 21:6)
Te cogit timor esse pium, te pena fidelem.
(ANONYMUS NEVELETI, De miluo egrotante 21:7)
Ecce necis penam pastori culpa propinat, Clauditur in mediis et datur esca feris.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:19)
Pacior pro crimine penam, Nam gessi speciem pacis et hostis eram.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et equo 45:13)
Amplexatur aues ulnis uictoria letis, Pro titulo penam transfuga sumat auis.
(ANONYMUS NEVELETI, De quadrupedibus et auibus 47:6)
Vestigat sua pena scelus.
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:15)
Sola premit uiuosque metu penaque sepultos Femina.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:23)
Ille necem sperat nece promittente quietem, Sed nece completa uiuere pena potest.
(ANONYMUS NEVELETI, De institore et asino 61:2)
Aggredior enim iam ad ipsum crimen magiae, quod ingenti tumultu ad inuidiam mei accensum frustrata expectatione omnium per nescio quas anilis fabulas defraglauit.
(아풀레이우스, 변명 24:8)
ibi etiam de falsa inuidia deque epistulis mulieris perperam lectis et nequius interpretatis deque matrimonio meo ac Pudentillae disputabo, idque a me susceptum officii gratia quam lucri causa docebo.
(아풀레이우스, 변명 26:6)
Neque enim ulla alia causa praeter cassam inuidiam repperiri potest, quae iudicium istud mihi et multa antea pericula uitae conflauerit.
(아풀레이우스, 변명 64:2)
cuiuis clarius dilucet aliam rem inuidia nullam esse quae hunc et Herennium Rufinum, impulsorem huius, de quo mox dicam, ceterosque inimicos meos ad nectendas magiae calumnias prouocarit.
(아풀레이우스, 변명 65:2)
quae omnia tam falsa, tam nihili, tam inania ostendam adeoque facile et sine ulla controuersia refutabo, ut medius fidius uerear, Maxime quique in consilio estis, ne demissum et subornatum a me accusatorem putetis, ut inuidiam meam reperta occasione palam restinguerem.
(아풀레이우스, 변명 65:10)
Nunc dum ordinem rei breuiter persequor et efficio, ut ipse Aemilianus re cognita falso se ad inuidiam meam inductum et longe a vero aberrasse necesse habeat confiteri, quaeso, uti adhuc fecistis uel si quo magis etiam potestis, ipsum fontem et fundamentum iudicii huiusce diligentissime cognoscatis.
(아풀레이우스, 변명 66:1)
quae purgandi mei gratia scripta erant, eadem mihi immanem inuidiam apud imperitos conciuere.
(아풀레이우스, 변명 80:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION