라틴어 문장 검색

figurae non illae poeticae et contra rationem loquendi auctoritate veterum receptae (nam debet esse quam purissimus sermo), sed quae varietate taedium effugiant et mutationibus animum levent, ne in eundem casum similem compositionem, pares elocutionum tractus incidamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 207:1)
contra tabulas quoque saepe dicendum est, cum eas non solum refelli sed etiam accusari sciamus esse usitatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 22:1)
eadem ratio est eorum, quae ex poeticis fabulis ducuntur, nisi quod iis minus adfirmationis adhibetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 237:1)
nec tam insolita laus esset prosecuta dicentem, si usitata et ceteris similis fuisset oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 68:1)
Nam epitheton proprium effecit, ne plus exspectaremus, et casus singularis magis decuit, et clausula ipsa unius syllabae non usitata addidit gratiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 84:1)
Cui simile vitium est apud nos, si quis sublimia humilibus, vetera novis, poetica vulgaribus misceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 122:6)
id enim tale monstrum, quale Horatius in prima parte libri de arte poetica fingit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 123:1)
illud pro eodem iam paene poetico spiritu, sed tamen cum sua redditione, quod est ad ornatum accommodatius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 143:1)
usitatam est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 173:6)
nonne usus est ratiocinatione, qua colligerent audientes, quantum illud esset quod inferebatur, cui comparata haec viderentur humana atque usitata?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 174:1)
quod Cicero optime videt ac testatur frequenter se quod numerosum sit quaerere, ut magis non ἀπάλαιστοι. quod esset inscitum atque agreste, quam ἔνρυθμον, quod poeticum est, esse compositionem velit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 313:1)
retrorsum autem neque plus tribus, iique, si non ternas syllabas habebunt, repetendi erunt (absit enim poetica observatio), neque minus duobus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 351:5)
idem laetus ac pressus, iucundus et gravis, copia tum brevitate mirabilis, nec poetica modo sed oratoria virtute eminentissimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 47:3)
multum in Valerio Flacco nuper . vehemens et poeticum ingenium Saleii Bassi fuit, nec ipsum senectute maturuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 91:1)
nam et sublimis spiritus attollere orationem potest, et verba poetica libertate audaciora non praesumunt eadem proprie dicendi facultatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 205:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION