라틴어 문장 검색

et picturato cohibens vestigia limbo incessum motumque docet fandique pudorem, qualiter artifici victurae pollice cerae accipiunt formas ignemque manumque sequuntur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권135)
ipsa quoque et validos proferre modestius artus et tenuare rudes attrito pollice lanas demonstrat reficitque colos et perdita dura pensa manu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권239)
"nos otia vitae solamur cantu ventosaque gaudia famae quaerimus, en egomet somnum et geniale secutus litus, ubi Ausonio se condidit hospita portu Parthenope, tenues ignavo pollice chordas pulso Maroneique sedens in margine templi sumo animum et magni tumidis adcanto magistri:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum18)
hic tibi quae docto multum vigilata Myroni aera, laboriferi vivant quae marmora caelo Praxitelis, quod ebur Pisaeo pollice rasum, quid Polyeliteis iussum spirare caminis, linea quae veterem longe fateatur Apellen, monstrabit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis7)
nee eburno pollice chordas pulso, sed incertam digitis errantibus amens scindo chelyn.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum16)
flavae capiti tergoque leonum exuviae gentilis honos, et pineus armat stipes, inexhaustis artantur tela pharetris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권62)
Fata ferunt animas et eodem pollice damnant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권6)
opus ipsa novarat Maeoniis Argia modis ac pollice docto stamina purpureae sociaverat aurea telae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권218)
Crucibus et stipitibus inponitis Christianos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 2:2)
Quod simulacrum non prius argilla deformat cruci et stipiti superstructa?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 2:3)
Et tamen quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica, et Ceres Pharia, quae sine effigie rudi palo et informi ligno prostant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 6:3)
stipes quotusquisque iam iactat?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 8:2)
Licet nunc sarmenticios et semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 3:4)
locus, stipes, elogium, etiam quibus opus non est, praedicatum etiam (taceo de reliquis) [etiam] quae in tenebris et in speluncis suis delitescere decebat, ne diem contaminarent.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 2:3)
Tantum rex idem utilitati suae gentis consuluit, ut plerisque in locis, ubi fontes lucidos iuxta puplicos uiarum transitus conspexit, ibi ob refrigerium uiantium, erectis stipitibus, aereos caucos suspendi iuberet, neque hos quisquam, nisi ad usum necessarium, contingere prae magnitudine uel timoris eius auderet, uel amoris uellet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI. 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION