라틴어 문장 검색

Theophrastos, Timaeus, Posidonios, Hegesias, Herodotus, Aristides, Metrodorus, qui magna vigilantia et infinito studio locorum proprietates, regionum qualitates, aquarum virtutes ab inclinatione caeli ita esse distributas scriptis dedicaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장110)
Cum ergo tanta munera ab scriptorum prudentia privatim publiceque fuerint hominibus praeparata, non solum arbitror palmas et coronas his tribui oportere, sed etiam decerni triumphos et inter deorum sedes eos dedicandos iudicari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말7)
itaque, qui litterarum iucunditatibus instinctas habent mentes, non possunt non in suis pectoribus dedicatum habere, sicuti deorum, sic Ennii poetae simulacrum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말50)
qui arcturus dicitur est ibi dedicatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장5)
inter Cepheum et Andromedae> genua Cassiepia media est dedicata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장12)
loca quoque, in quibus positum aliquid inscriptumve honoris eius causa fuisset, detestabilia esse, neque in iis quicquam postea poni dedicarique placere eorum quae in loco puro poni dedicarique fas esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 503:1)
Neque enim dedicantur eo tempore quo delubra sacrantur, at vero mensa arulaeque eodem die quo aedes ipsae dedicari solent, unde mensa hoc ritu dedicata in templo arae usum et religionem optinet pulvinaris.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:5)
unde in Livio habemus Horatium Pulvillum, cum Capitolium dedicare vellet, audisse ab inimico mortuum filium, et, ne pollutus dedicare non posset, respondisse, cadaver sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 85)
aedem Quirini dedicavit - quam in ipsa dimicatione votam apud veterem auctorem invenio neque hercule tam exiguo tempore perficere potuisset - ab dictatore patre votam filius consul dedicavit exornavitque hostium spoliis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 665:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION