라틴어 문장 검색

Nam, ut primum de frondis genere dicamus, constat quidem nunc lauro sacrificantes apud aram Maximam coronari, sed multo post Romam conditam haec consuetudo sumpsit exordium, postquam in Aventino Lauretum coepit virere, quam rem docet Varro Humanarum libro secundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 3:3)
cuius significationis multo adsiduoque usu totum id verbum ita contaminatum est, ut iam squalor de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 19:3)
efrgo si dignitas divinorum corporum sensum dedignatur quasi aptum caducis, multo magis anima maiores est maiestatis quam ut sensu egeat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 16:5)
Ait enim aquam marinam multo spissiorem esse quam est dulcis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 19:2)
Dum ferrum, incertaque fata, Quique fluat multo non deerit vulnere sanguis, Ibitis ad dominum, damnataque signa feretis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:60)
Civis obit, inquit, multo maioribus impar Nosse modum iuris, sed in hoc tamen utilis aevo, Cui non ulla fuit isti reverentia, salva Libertate potens, et solus plebe parata Privatus servire sibi, rectorque senatus, Sed regnantis, erat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:45)
Alta Suburani vincenda est semita clivi Et numquam sicco sordida saxa gradu, Vixque datur longas mulorum rumpere mandras Quaeque trahi multo marmora fune vides.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXII3)
Ne valeam, si non multo sapit altius illud, Quod cum panticibus laxis et cum pede grandi Et rubro pulmone vetus nasisque timendum Omnia crudelis lanius per compita portat.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV4)
mandata dabat ut huc casta Sibylla nigrarum multo pecudum te sanguine ducet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1163)
omnia quae multo ante m. p. r. bene non vult rusticum tunc quaerere quae dixit dicturusve est, cum iam opus sint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1671)
nam citri arbor et multum non potest cre- scere, et multo habet folia maiora quam laurus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1312)
alios autem dicere aiunt multo etiam inhumanius, quem locum breviter paulo ante perstrinxi, praesidi adiumentique causa, non benevolentiae neque caritatis amicitias esse expetendas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 59:1)
sin vero erunt aliqui reperti qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment, ubi eos inveniemus, qui honores magistratus imperia potestates opes amicitiae non anteponant, ut, cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera ius amicitiae, non multo illa malint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 80:4)
ita nobismet ipsis accidit ut, quamquam essent multo magis alia lugenda, tamen hoc doleremus quod, quo tempore aetas nostra perfuncta rebus amplissimis tamquam in portum confugere deberet non inertiae neque desidiae, sed oti moderati atque honesti, cumque ipsa oratio iam nostra canesceret haberetque suam quandam maturitatem et quasi senectutem, tum arma sunt ea sumpta, quibus illi ipsi, qui didicerant eis uti gloriose, quem ad modum salutariter uterentur, non reperiebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 2장 3:1)
testis est Graecia, quae cum eloquentiae studio sit incensa iamdiuque excellat in ea praestetque ceteris, tamen omnis artis vetustiores habet et multo ante non inventas solum sed etiam perfectas, quam haec est [a Graecis] elaborata dicendi vis atque copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 7장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION