라틴어 문장 검색

Perdices domini cene pincerna ministrat, Ridet et a risu uix uacat ille suo.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:18)
date ei quod sequatur, ministrate uel tantulam uerisimilem occasionem secundum uos pronuntiandi;
(아풀레이우스, 변명 100:14)
item in terris, utcumque prouidentiae ratio poscebat, alibi montium arduos uertices extulit, alibi camporum supinam planitiem coaequauit, itemque ubique distinxit amnium fluores, pratorum uirores, item dedit uolatus auibus, uolutus serpentibus, cursus feris, gressus hominibus.
(아풀레이우스, 플로리다 10:5)
"Age iam nunc ut voles et animo tuo damnosa poscenti pareto:"
(아풀레이우스, 변신, 5권42)
"sed adhuc istud, mea pupula, ministrare debebis."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:121)
"Tunc poculum nectaris, quod vinum deorum est, Iovi quidem suus pocillator, ille rusticus puer, ceteris vero Liber ministrabat, Vulcanus cenam coquebat, Horae rosis et ceteris floribus purpurabant omnia, Gratiae sparge- bant balsama, Musae quoque canora personabant, Apollo cantavit ad citharam, Venus suavi musicae superingressa formosa saltavit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:181)
Interdum tamen insimulatione promendi quae poscebat usus, ad puellam commeabat assidue, partesque surreptas clanculo et praegustatas a se potiones offerebat hilaris:
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:9)
Res ipsa mihi poscere videtur ut huius quoque servitii mei disciplinam exponam.
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:1)
Nam et diem quo quisque possit initiari deae nutu demonstrari, et sacerdotem qui sacra debeat ministrare eiusdem providentia deligi, sumptus etiam caerimoniis necessarios simili praecepto destinari:
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:4)
Nec moratus conveni protinus eum, sane nec ipsum futuri sermonis ignarum, quippe iamdudum consimili praecepto sacrorum ministrandorum commonefactum:
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:10)
nam sibi visus est quiete proxuma, dum magno deo coronas exaptat, et de eius ore, quo singulorum fata dictat, audisse, mitti sibi Madaurensem sed admodum pauperem, cui statim sua sacra deberet ministrare;
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:11)
quod mirantur angeli, qui ministrant ei.
(ARCHIPOETA, V24)
His ita divisis, partem primam secularibus negotiis pertinere addixit, quam etiam in tribus partibus sequestrari praecepit, cuius primam divisionis partem suis bellatoribus annualiter largiebatur, item suis ministris nobilibus, qui in curto regio vicissim commorabantur, in pluribus ministrantes ministeriis.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 100 105:1)
Quod si propterea in re ipsa didici, quid sit homini necessarium, qui populo ministrat sacramentum et verbum dei, ut iam mihi non liceat adsequi, quod me non habere cognovi, iubes ergo, ut peream, pater Valeri?
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 3:5)
Certe diligis ipsam ecclesiam, cui me sic ministrare voluisti?
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION