라틴어 문장 검색

additumque tam truci censoriae notae triste senatus consultum, ut ei omnes quos censores notassent pedibus mererent mitterenturque in Siciliam ad Cannensis exercitus reliquias, cui militum generi non prius quam pulsus Italia hostis esset finitum stipendiorum tempus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 228:1)
Romae cum tribuni plebis novi magistratum inissent, extemplo censoribus P. Furio et M. Atilio a M. Metello tribuno plebis dies dicta ad populum est - quaestorem eum proximo anno adempto equo tribu moverant atque aerarium fecerant propter coniurationem deserendae Italiae ad Cannas factam - sed novem tribunorum auxilio vetiti causam in magistratu dicere dimissique fuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 549:1)
tres ingenti certamine petierunt, Q. Fulvius Flaccus consul, qui et ante bis consul et censor fuerat, et T. Manlius Torquatus, et ipse duobus consulatibus et censura insignis, et P. Licinius Crassus, qui aedilitatem curulem petiturus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 60:1)
et quia multis locis comprimendi tumultus erant qui temere oriebantur, placuit omnes qui dictatores, consules censoresve fuissent cum imperio esse, recessisset a muris hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 138:2)
et censores hic annus habuit L. Veturium Philonem et P. Licinium Crassum, maximum pontificem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 93:1)
Crassus Licinius nec consul nec praetor ante fuerat quam censor est factus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 93:2)
sed hi censores neque senatum legerunt neque quicquam publicae rei egerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 94:1)
per eos dies et censoribus creandis Q. Fulvius consul comitia habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 170:1)
creati censores, ambo qui nondum consules fuerant, M. Cornelius Cethegus, P. Sempronius Tuditanus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 170:2)
ii censores ut agrum Campanum fruendum locarent ex auctoritate patrum latum ad plebem est plebesque scivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 171:1)
senatus lectionem contentio inter censores de principe legendo tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 172:1)
ceterum Cornelius morem traditum a patribus sequendum aiebat, ut qui primus censor ex iis qui viverent fuisset, eum principem legerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 173:1)
mediis ad censores, non ad senatum notionem de eo pertinere dicentibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 379:1)
L. Veturius et P. Licinius censores eum tonderi et squalorem deponere et in senatum venire fungique aliis publicis muneribus coegerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 508:1)
hoc eodem anno et lustrum conditum est a censoribus P. Sempronio Tuditano et M. Cornelio Cethego.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 539:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION