라틴어 문장 검색

Qua vero moderatione utendum sit, ut, quantum fieri potest, omnia ista contingant, prima semper habita salute, in ipsis partibus curationum considerandum erit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 1:6)
quoniam antiqui potissimum impares sequebantur, eosque, tamquam de aegris judicaretur, χρισίμουσ nominabant* [adeo ut Hippocrates, si alio die febris desiisset, recidivam timere sit solitus]. Hi erant dies tertius, quintus, septimus, nonus, undecimus, quartusdecimus, unus et vicesimus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 11:2)
ut ab integro corpore potissimum diduceretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 17:2)
habita scilicet eadem moderatione, quae hic quoque necessaria est, ne quem obdormire volumus, excitare postea non possimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 15:3)
Moderatio autem in cibo quoque adhibenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 16:3)
sin aliter haec erunt, ea potiora, quae supra comprehensa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 3:6)
Ac si quo loco vel naturales, vel etiam manu factae tales natationes sunt, iis potissimum utendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 6:1)
Atque in ipso potissimum dolore utendum gestatione vehementi est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 10:4)
Potui quidem aptissimum est vinum frigidum, vel certe bene calidum, meracum, potissimum , vel allobrogicum, aliudve, quod et austerum et resina conditum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 8:1)
ut cibus sit quam maxime tenuis et lenis, praecipueque sorbitio, eaque ex ptisana potissimum, aut jus in quo porrus cum pullo gallinaceo coctus sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 4:4)
Sed hic quidem morbus et acutus est, et inter intestina stomachumque versatur sic, ut, cujus potissimum partis sit, non facile dici possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIX De coeliaco ventriculi morbo. 1:1)
ut, quum pleraque utilia insuavia sint, qualis est plantago et rubi et quidquid malicorio mixtum est, ea potissimum ex his dentur, quae maxime aeger volet:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIII De laevitate intestinorum. 2:6)
Sed dolor efficit, ut potior medicina sit, quae maturius liberet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 33:7)
Neque ab ratione abhorret, etiam penicillo potissimum uti expresso, si levior impetus est, ex aqua;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 13:3)
At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est, adverse scalpello subsecare, magna cum moderatione, ut neque ex oculo, neque ex palpebra quidquam abscindatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 15:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION