라틴어 문장 검색

sed, ne more Socraticorum nobismet ipsi responsum finxisse videamur, sit aliquis adeo contra veritatem obstinatus, ut audeat dicere, eodem ingenio, studio, doctrina praeditum nihilo deteriorem futurum oratorem malum virum quam bonum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 16:2)
his dicendi virtutibus usus orator iudiciis, consiliis, contionibus, senatu, omni denique officio boni civis finem quoque dignum et optimo viro et opere sanctissimo faciet, non quia prodesse unquam satis sit et illa mente atque illa facultate praedito non optandum operis pulcherrimi quam tempus, sed quia decet hoc quoque prospicere, ne quid peius, quam fecerit, faciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 248:1)
ea quasi venenis malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita, insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장5)
animus imbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장11)
qui magno imperio, praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장25)
Quid enim, ut dixi, vetat te referre etiam summa felicitate praeditis gratiam ?
(세네카, 행복론, Liber VI 142:2)
Ita te disciplinis imbuisti, ut scires omnem locum sapienti viro patriam esse.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 60:3)
Utinam quidem virorum optimus, pater meus, minus maiorum consuetudini deditus voluisset te praeceptis sapientiae erudiri potius quam imbui!
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 119:5)
M. Antonius avus meus, nullo minor nisi eo a quo victus est, tunc cum rem publicam constitueret et triumvirali potestate praeditus nihil supra se videret, exceptis vero duobus collegis omnia infra se cerneret, fratrem interfectum audivit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 94:1)
Haec barbaris regibus feritas in ira fuit, quos nulla eruditio, nullus litterarum cultus imbuerat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 105:1)
Primus sagittas imbuit Phoebi draco.
(세네카, Hercules Furens 6:50)
quid deceat alto praeditam solio vides:
(세네카, 파이드라 3:11)
rudem cruore regio dextram imbuit
(세네카, Troades 229:1)
ut mihi praetexti pudor est relevatus amictus et data libertas noscere amoris iter, illa rudis animos per noctes conscia primas imbuit, heu nullis capta Lycinna datis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 153)
imbuis exemplum primae tu, Romule, palmae huius, et exuuio plenus ab hoste redis, tempore quo portas Caeninum Acrona petentem uictor in euersum cuspide fundis equum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 104)

SEARCH

MENU NAVIGATION